Deuteronomii 12:23
Hoc solum cave, ne sanguinem comedas: sanguis enim eorum pro anima est, et idcirco non debes animam comedere cum carnibus: + 12.23 Hoc solum cave. Ad litteram apostoli hoc præceperunt: Et in sanguine prohibetur homicidium, et odium fratrum. Qui enim odit fratrem suum homicida est I Joan. 3.. Sanguis enim eorum. Quia aliquod vitale est in sanguine, et per ipsum maxime in hac carne vivitur, qui per omnes venas diffunditur: ipsum animam vocat, id est, corporis vitam, quæ morte finitur. Mystice autem innuitur, ut carnales homines a pristina conversatione discedentes, in unitate fidei et bonorum operum sociantes, eorum errores in usum nostrum non convertamus; sed effundamus, id est, per confessionem prolatos terrenæ fragilitati deputemus, et quasi indignos viris spiritualibus abjiciamus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22Sicut comeditur caprea et cervus, ita vesceris eis: et mundus et immundus in commune vescentur.
24sed super terram fundes quasi aquam,
Cross References
Leviticus 3:16adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit
Leviticus 17:13Homo quicumque de filiis Israël, et de advenis qui peregrinantur apud vos, si venatione atque aucupio ceperit feram, vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem ejus, et operiat illum terra. + 17.13 Homo quicunque. ISICH. Multa Deo cura est de nobis, ne alteri noceamus: propterea percutienti maxillam jubet alteram dare; et auferenti pallium, tunicam dimittere; et non in judicio contendere, ne ex contentione velimus etiam nocere Matth. 5., sed patiendo ipsum corrigere. Ideo legislator sanguinis mandatum recapitulat, ut fraudes et astutias nocendi varias auferat, dicens: Sive venatione sive aucupio, etc. Venatione. Fraude, quæ ad sanguinem vitamque pertinet. Unde: Captabant in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabant Psal. 43.. Et rursus: Anima nostra sicut passer, erepta est de laqueo venantium Psal. 123.. Hoc est, si peccantem viderit eum, qui venationi et dolo ex infirmitate vel simplicitate expositus est. Vel ovem, etc. Eum scilicet qui a terrenis se removet, quibus vesci licitum est: tales enim violenti et avari comedunt. Unde: Si invicem comeditis, videte ne ab invicem consumamini Gal. 5.. Vel quoniam prius erant justi, recte inter munda computantur. Operiat illum terra, etc. Peccata confitentium terra operit, tanquam inferius remanentia et per pœnitentiam mortificata: quorum prohibitus est clamor ad cœlos ascendere, quo ascendebat clamor Sodomorum, qui nolebant pœnitere Gen. 18..
Matthew 20:28Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.