Deuteronomy 13:10
Lapidibus obrutus necabitur: quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9sed statim interficies: sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus mittat manum.
11ut omnis Israël audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam hujus rei simile.
Cross References
Exodus 32:27quibus ait: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ponat vir gladium super femur suum: ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum. + 32.27 Ponat vir gladium, etc. GREG., Past. p. 3, c. 26. Gladium, etc., usque ad Unde subditur: Occidat unusquisque fratrem suum, etc. Hos interfecit, quos puniendos invenit ab increpationis gladio, nec eis quos per cognationem carnis diligit, parcit. Si ergo ille Dei dicitur, qui ad ferienda vitia zelo divini amoris excitatur, profecto esse se Dei negat, qui quantum sufficit, vitam carnalium increpare recusat.
Leviticus 20:27Vir, sive mulier, in quibus pythonicus, vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur: lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super illos.
Leviticus 24:23Locutusque est Moyses ad filios Israël: et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi. + 24.23 Et eduxerunt, etc. Experimento ipso egem confirmatam ostendit, ut et tu blasphemare imeres, et peccatum fugeres, quod non solum princeps, sed tota multitudo vindicat. Omnes enim communiter blasphemos debent punire, qui omnium auctori non metuerunt detrahere, et omnes ab eo separare.
Deuteronomy 17:5educes virum ac mulierem, qui rem sceleratissimam perpetrarunt, ad portas civitatis tuæ, et lapidibus obruentur.
Deuteronomy 21:21lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israël audiens pertimescat.
2 Kings 11:18Ingressusque est omnis populus terræ templum Baal, et destruxerunt aras ejus, et imagines contriverunt valide: Mathan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini.