Leviticus 24:23
Locutusque est Moyses ad filios Israël: et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi. + 24.23 Et eduxerunt, etc. Experimento ipso egem confirmatam ostendit, ut et tu blasphemare imeres, et peccatum fugeres, quod non solum princeps, sed tota multitudo vindicat. Omnes enim communiter blasphemos debent punire, qui omnium auctori non metuerunt detrahere, et omnes ab eo separare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 12:28Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.
Leviticus 24:14dicens: Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus.
Hebrews 2:2Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricatio, et inobedientia accepit justam mercedis retributionem: + 2.2 Et omnis prævaricatio. Dicit omnis, ut pro singulis peccatis sit pœna; non enim solum omnis prævaricator qui multorum reus est, pœnam luet. Justam mercedem. Ita loquitur ne putetur perire justitia per misericordiam. Quod vero ait, retributionem, hoc ad pœnæ quantitatem refertur, quæ æqualis peccato erit: quia secundum quod majus vel minus est peccatum, major vel minor erit pœna. Quod vero ait: mercedis, hoc ad qualitatem pœnæ refertur, ut qui libidinis igne perierit, igne æterni incendii crucietur.