bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 14 › Deuteronomii 14:6
Deuteronomii 14:6
Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis. + 14.6 Quod in duas partes. Qui scilicet duo testamenta suscipiens firmo gradu justitiæ et innocentiæ sese constituit
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And every beast that parteth the hoof, and cleaveth the cleft into two claws, and cheweth the cud among the beasts, that ye shall eat.
In Context
5cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum. + 14.5 Camelopardalum. Qui albis maculis respersus, capite camelo similis, collo equino, pedibus bubalo, per cætera pardus: in Æthiopia nascitur. Omne animal quod in duas. Illos recipit Ecclesia et membris suis incorporat, qui ungulam findunt, qui discretionem boni et mali habere sciunt, et qui ruminant, id est meditantur in lege die ac nocte.
7De his autem, quæ ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, chœrogryllum: hæc, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis. + 14.7 Camelum. Judæum qui liquat culicem, et glutit camelum, qui litteram ruminat, sed non habet fissam ungulam, quia a spiritu litteram non dividit, hi sunt scribæ et Pharisæi. Leporem. Per chœrogyllum et leporem multitudinem significat Judæorum, utrumque enim animal debile et infirmum. Quia ruminant. Ruminant Judæi verba legis, sed ungulam non dividunt, quia in Patrem et Filium non credunt, nec duo testamenta recipiunt. Quidam autem hæretici ungulam findunt, sed doctrinam veritatis in ore non ruminant Levit. 11..
Read all of Deuteronomii 14
Cross References
Proverbs 18:1[Occasiones quærit qui vult recedere ab amico: omni tempore erit exprobrabilis. + 18.1 Impius cum in profundum venerit, etc. Qui longis peccatorum tenebris involutus semel de luce desperat, ex desperatione sibi peccandi frena relaxat; sed opprobrium futuræ damnationis nulla ratione evadit, quem nulla divini timoris memoria cohibuit.
This Verse In Other Editions
Study Deuteronomii 14:6