Deuteronomii 14:5
cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum. + 14.5 Camelopardalum. Qui albis maculis respersus, capite camelo similis, collo equino, pedibus bubalo, per cætera pardus: in Æthiopia nascitur. Omne animal quod in duas. Illos recipit Ecclesia et membris suis incorporat, qui ungulam findunt, qui discretionem boni et mali habere sciunt, et qui ruminant, id est meditantur in lege die ac nocte.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Hoc est animal quod comedere debetis: bovem, et ovem, et capram,
Cross References
Deuteronomy 12:15Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide, comede juxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in urbibus tuis: sive immundum fuerit, hoc est, maculatum et debile: sive mundum, hoc est, integrum et sine macula, quod offerri licet, sicut capream et cervum, comedes:
1 Kings 5:3Tu scis voluntatem David patris mei, et quia non potuerit ædificare domum nomini Domini Dei sui propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum ejus. + 5.3 Et quia non potuerit ædificare domum, etc. BEDA, quæst. in lib. Reg. Domus quam Salomon ædificavit, Ecclesiæ figura fuit, etc., usque ad in quibusdam remunerata cum angelis hominum certamina demonstret. ID., lib. de templo Salom., cap. 1. Hanc domum spiritualem etiam tabernaculum in eremo factum significat, etc., usque ad et salutem omnium gentium in Christo multis modis ostendat et figuret.
Isaiah 51:20Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum sicut oryx illaqueatus, pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui.