bible.software › Deuteronomy › Deuteronomy 17 › Deuteronomy 17:13
Deuteronomy 17:13
cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And all the people shall hear, and fear, and do no more presumptuously.
In Context
12Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, et decreto judicis, morietur homo ille, et auferes malum de Israël: + 17.12 Sacerdotis imperio. Christi qui est sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech, qui vicarios sibi substituit, quibus ait: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit, etc. Luc. 10.. Jure ergo damnationis sustinet sententiam, qui contemnit divinitatis potentiam.
14Cum ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris: Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes: + 17.14 Cum ingressus fueris terram, etc. AUG., quæst. 26. Quæri potest cur displicuit populus Deo, cum regem desideravit, cum hic inveniatur esse permissus? Sed intelligendum est merito non fuisse secundum voluntatem Dei, quia hoc fieri non præcepit, sed desiderantibus permisit. Verumtamen præcepit ne fieret alienus, sed frater ex eodem populo indigena non alienigena. Quod autem ait: Non poteris: intelligendum est, non debebis. Constituam super. Habitatores terræ constituunt sibi regem contra Dei sententiam.
Read all of Deuteronomy 17
Cross References
Deuteronomy 13:11ut omnis Israël audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam hujus rei simile.
Deuteronomy 19:20ut audientes ceteri timorem habeant, et nequaquam talia audeant facere.
This Verse In Other Editions
Study Deuteronomy 17:13