bible.software › Deuteronomy › Deuteronomy 21 › Deuteronomy 21:14
Deuteronomy 21:14
Si autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam, nec vendere poteris pecunia, nec opprimere per potentiam: quia humiliasti eam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And it shall be, if thou have no delight in her, then thou shalt let her go whither she will; but thou shalt not sell her at all for money, thou shalt not make merchandise of her, because thou hast humbled her.
In Context
13et deponet vestem, in qua capta est: sedensque in domo tua, flebit patrem et matrem suam uno mense: et postea intrabis ad eam, dormiesque cum illa, et erit uxor tua. + 21.13 Uno mense, id est, triginta diebus, ut post fidem Trinitatis et opus legis, mereatur Ecclesiæ sociari; ter enim decem triginta efficiunt. Et postea. Cum nec in capite, id est sensibus, nec in manibus, id est operibus, aliquid superfluum aut immundum erit.
15Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam, et alteram odiosam, genuerintque ex eo liberos, et fuerit filius odiosæ primogenitus, + 21.15 Si habuerit homo uxores duas, etc. Christus sibi duas uxores, populum scilicet Judæorum et gentium, conjugii copulavit nomine. Odiosa est synagoga, semper contentiosa, dura cervice, incircumcisa corde; dilecta gentilis Ecclesia. Sed non potest filium dilectæ præferre filio odiosæ, id est Ecclesiam de gentibus et filios ejus præferre apostolis et aliis primitivis, qui sunt filii synagogæ. Agnoscit odiosæ primogenitum, dat ei duplicia, quia primitivis synagogæ filiis dedit legem et prophetas, et notitiam nominis sui, et primo eis Evangelium prædicavit. Hic enim est primogenitus liberorum ejus. Unam dilectam. Animalitatem, quæ dulcis videtur et delectabilis: omnia voluptuosa cupit et nullo mœrore afficit. Alteram odiosam. Rationalitatem, quæ non indulget corpori, nec servit voluptati, sed abdicat occulta dedecoris.
Read all of Deuteronomy 21
Cross References
Exodus 21:7Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt. + 21.7 Si quis vendiderit filiam, etc. AUG., quæst. 78 in Exod. Non abibit ita ut recedunt ancillæ, etc., usque ad intelligitur quod cum eo gratis exibit, non a marito separata.
Deuteronomy 22:19condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puellæ, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israël: habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitæ suæ. + 22.19 Centum siclis, etc. Perfectione doctrinæ et sollicitudinis, quam impendat subjectæ plebi, vel pœnitentiæ. Centenarius enim perfectus est, quinquagenarius pœnitentiæ consecratus.
Deuteronomy 22:29dabit qui dormivit cum ea, patri puellæ quinquaginta siclos argenti, et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam: non poterit dimittere eam cunctis diebus vitæ suæ. + 22.29 Non poterit. AUG., quæst. 34. Merito quæritur utrum ista pœna sit, ut non eam possit dimittere per omne tempus, quam inordinate et illicite violavit; si enim intelligimus eam non posse, id est non debere dimitti per omne tempus, quia uxor effecta est, occurrit quod Moyses permisit dare libellum repudii et dimittere. In his autem quæ illicite vitiant noluit licere, ne videatur ad ludibrium fecisse, et potius finxisse quod eam duxerit. Hoc quoque de illa jussit, cui vir calumniatus fuerit de virginalibus non inventis.
This Verse In Other Editions
Study Deuteronomy 21:14