The Bible Software
bible.softwareDeuteronomyDeuteronomy 21 › Deuteronomy 21:15

Deuteronomy 21:15

Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam, et alteram odiosam, genuerintque ex eo liberos, et fuerit filius odiosæ primogenitus, + 21.15 Si habuerit homo uxores duas, etc. Christus sibi duas uxores, populum scilicet Judæorum et gentium, conjugii copulavit nomine. Odiosa est synagoga, semper contentiosa, dura cervice, incircumcisa corde; dilecta gentilis Ecclesia. Sed non potest filium dilectæ præferre filio odiosæ, id est Ecclesiam de gentibus et filios ejus præferre apostolis et aliis primitivis, qui sunt filii synagogæ. Agnoscit odiosæ primogenitum, dat ei duplicia, quia primitivis synagogæ filiis dedit legem et prophetas, et notitiam nominis sui, et primo eis Evangelium prædicavit. Hic enim est primogenitus liberorum ejus. Unam dilectam. Animalitatem, quæ dulcis videtur et delectabilis: omnia voluptuosa cupit et nullo mœrore afficit. Alteram odiosam. Rationalitatem, quæ non indulget corpori, nec servit voluptati, sed abdicat occulta dedecoris.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If a man have two wives, one beloved, and another hated, and they have born him children, both the beloved and the hated; and if the firstborn son be hers that was hated:

In Context

14Si autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam, nec vendere poteris pecunia, nec opprimere per potentiam: quia humiliasti eam.

16volueritque substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium dilectæ facere primogenitum, et præferre filio odiosæ: + 21.16 Primogenitum. Apostoli et apostolici viri, qui locum primogeniti obtinent, quorum Ecclesia sequitur auctoritatem.

Read all of Deuteronomy 21

Cross References

Genesis 29:18Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.

Genesis 29:30Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis.

1 Samuel 1:4Venit ergo dies, et immolavit Elcana, deditque Phenennæ uxori suæ, et cunctis filiis ejus et filiabus, partes: + 1.4 Venit ergo dies et immolavit Elcana deditque Phenennæ, etc. HIER., l. de tradit. Heb. Hæ partes, vestes intelliguntur, quæ in tribus festivitatibus Paschæ videlicet, et Pentecostes, et Tabernaculorum, juxta morem illius gentis, uxoribus, et liberis, ac famulis dabantur Annæ autem dedit partem unam tristis, quia non habebat filios quibus amplius daret. Phenennæ, id est synagogæ, et filiis dedit partes, id est, temporalia bona, juxta illud: Dedit eis regiones gentium Psal. 104.. Et quia primum credita sunt illis eloquia Dei, Annæ, id est, Ecclesiæ gentium dedit partem unam, scilicet ingenium. Bene ait. Tristis, quia concluserat Dominus vulvam ejus nondum enim advenerat tempus miserendi ejus, ut spirituali gratia fecundaretur. Sicut Phenenna Annam, ita synagoga gentilitatem despiciebat. Multi ex gentilibus Redemptoris adventum, ut in Job reperimus, exspectaverunt, et quia in prece perseveraverunt, tandem redemptor flenti et non capienti cibum Annæ, consolationem adhibuit, dicens:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomy 21:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomy 21:14Deuteronomy 21Deuteronomy 21:16 →