The Bible Software
bible.softwareDeuteronomyDeuteronomy 21 › Deuteronomy 21:23

Deuteronomy 21:23

non permanebit cadaver ejus in ligno, sed in eadem die sepelietur: quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno: et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem. + 21.23 Non permanebit. Hoc est non debet relinqui in eadem damnatione, sed revocari doctorum exhortatione, ut nulli, dum vivit, reconciliatio negetur. Non permanebit. Non est de die in diem differenda pœnitentia, sed statim agenda, ut per pœnitentiam infructuosam ab oculis Dei abscondantur delicta, unde: Beati quorum tecta sunt peccata Psal. 31.. Maledictus a Deo. AUG., lib. XIV contra Faustum. Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum Gal. 3.. Adam namque in ligno prævaricationis corruit: ideo sibi et posteris suis maledictionem meruit, de qua dicit: Maledictus omnis qui pendet in ligno. Maledictam namque, id est, exsecrabilem et turpissimam mortem suscepit. ID., ubi supra, cap. 3, 4. Maledictus a Deo est qui pendet, etc. Quidam hæretici ad calumniam passionis Christi hanc sententiam transferunt, etc., usque ad bene ergo maledictum dicitur, quod odit Deus, hoc pependit in ligno. Contaminabis. Pœnitentiæ lacrymis fetorem peccatorum abluere debemus, ne aliis scandalum et nobis germinet cruciatum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

His body shall not remain all night upon the tree, but thou shalt in any wise bury him that day; (for he that is hanged is accursed of God;) that thy land be not defiled, which the LORD thy God giveth thee for an inheritance.

In Context

22Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, et adjudicatus morti appensus fuerit in patibulo: + 21.22 Appensus. Cruciatum ejus vidente populo, unde: Peccantes coram omnibus argue, ut cæteri metum habeant II Tim. 5..

Read all of Deuteronomy 21

Cross References

Numbers 25:4ait ad Moysen: Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israël.

Numbers 35:34Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israël.

Deuteronomy 7:26nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam, ne fias anathema, sicut et illud est. Quasi spurcitiam detestaberis, et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema est. + 7.26 Anathema , id est, a sursum ponendo, vel suspendendo, sicut donaria in templis suspendebantur, et ab eis qui dabant alienabantur.

Joshua 7:12Nec poterit Israël stare ante hostes suos, eosque fugiet: quia pollutus est anathemate. Non ero ultra vobiscum, donec conteratis eum qui hujus sceleris reus est.

Joshua 10:26Percussitque Josue, et interfecit eos, atque suspendit super quinque stipites: fueruntque suspensi usque ad vesperum.

2 Samuel 21:6Dentur nobis septem viri de filiis ejus, ut crucifigamus eos Domino in Gabaa Saul, quondam electi Domini. Et ait rex: Ego dabo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomy 21:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomy 21:22Deuteronomy 21