Deuteronomy 21:22
Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, et adjudicatus morti appensus fuerit in patibulo: + 21.22 Appensus. Cruciatum ejus vidente populo, unde: Peccantes coram omnibus argue, ut cæteri metum habeant II Tim. 5..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 40:19post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas.
Deuteronomy 19:6ne forsitan proximus ejus, cujus effusus est sanguis, dolore stimulatus, persequatur, et apprehendat eum si longior via fuerit, et percutiat animam ejus, qui non est reus mortis: quia nullum contra eum, qui occisus est, odium prius habuisse monstratur.
Joshua 8:29regem quoque ejus suspendit in patibulo usque ad vesperam et solis occasum. Præcepitque Josue, et deposuerunt cadaver ejus de cruce: projeceruntque in ipso introitu civitatis, congesto super eum magno acervo lapidum, qui permanet usque in præsentem diem. + 8.29 Regem. ID., homil. 8. Rex Hai in ligno gemino suspenditur, etc., usque ad de diabolo autem ait: Novissimus inimicus destruetur mors, etc. I Cor. 15. ID. LXX: In gemino ligno, hoc est lignum scientiæ boni et mali, etc., usque ad Ipse est novissimus Adam in spiritu vivificante.
1 Samuel 26:16Non est bonum hoc, quod fecisti: vivit Dominus, quoniam filii mortis estis vos, qui non custodistis dominum vestrum, christum Domini: nunc ergo vide ubi sit hasta regis, et ubi sit scyphus aquæ qui erat ad caput ejus.
2 Samuel 21:6Dentur nobis septem viri de filiis ejus, ut crucifigamus eos Domino in Gabaa Saul, quondam electi Domini. Et ait rex: Ego dabo.
2 Samuel 21:10Tollens autem Respha filia Aja cilicium, substravit sibi supra petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de cælo: et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem.