bible.software › Deuteronomy › Deuteronomy 21 › Deuteronomy 21:3
Deuteronomy 21:3
et quam viciniorem ceteris esse perspexerint, seniores civitatis illius tollent vitulam de armento, quæ non traxit jugum, nec terram scidit vomere,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And it shall be, that the city which is next unto the slain man, even the elders of that city shall take an heifer, which hath not been wrought with, and which hath not drawn in the yoke;
In Context
2egredientur majores natu, et judices tui, et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum:
4et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam, quæ numquam arata est, nec sementem recepit: et cædent in ea cervices vitulæ: + 21.4 Et ducent eam ad vallem asperam, etc. Mortem scilicet despectam et turpissimam, unde: Morte turpissima condemnemus eum. Quæ nunquam arata est Sap. 2., quia mors Christi absque culpa fuit. Nec sementem recepit Matth. 13., id est, zizania peccati, quæ inimicus homo superseminavit. Possumus per vallem asperam gentilitatem accipere, quæ aspera erat; saxosa, quia saxa adorabat; in qua cæsa est cervix vitulæ, quia pro salute gentium mors Christi celebrata est. Cervix robur carnis quod in morte deposuit. Lavabunt manus super vitulam, id est, purgabunt opera per passionis Christi confidentiam.
Read all of Deuteronomy 21
Cross References
Deuteronomy 10:8Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam fœderis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in præsentem diem. + 10.8 Tribum Levi. Nisi per hanc significaretur omne regale sacerdotium, quod pertinet ad Novum Testamentum, non auderet homo dicere, qui de ea tribu non erat: Pars mea Dominus Psal. 72.; et alibi: Dominus pars hæreditatis meæ, etc. Ibid., 15.
Matthew 11:28Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
This Verse In Other Editions
Study Deuteronomy 21:3