Deuteronomy 21:4
et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam, quæ numquam arata est, nec sementem recepit: et cædent in ea cervices vitulæ: + 21.4 Et ducent eam ad vallem asperam, etc. Mortem scilicet despectam et turpissimam, unde: Morte turpissima condemnemus eum. Quæ nunquam arata est Sap. 2., quia mors Christi absque culpa fuit. Nec sementem recepit Matth. 13., id est, zizania peccati, quæ inimicus homo superseminavit. Possumus per vallem asperam gentilitatem accipere, quæ aspera erat; saxosa, quia saxa adorabat; in qua cæsa est cervix vitulæ, quia pro salute gentium mors Christi celebrata est. Cervix robur carnis quod in morte deposuit. Lavabunt manus super vitulam, id est, purgabunt opera per passionis Christi confidentiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Peter 2:21In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus: + 2.21 In hoc enim vocati. Multum glorificat conditionem servorum, quos benefacientes et absque culpa vapulantes a dominis crudelibus, et improbis affirmat imitatores esse Dominicæ passionis. Quia et Christus. BEDA. Cum supra specialiter servos, nunc totam Ecclesiam instruit ut etiam dominis in memoriam revocet, quid pro eorum salute vel liberatione suus auctor pertulerit.