The Bible Software
bible.softwareDeuteronomiiDeuteronomii 22 › Deuteronomii 22:10

Deuteronomii 22:10

Non arabis in bove simul et asino. + 22.10 Non arabis. ISID. In bove et asino arat, qui recipit Evangelia cum Judæorum observantia, quæ præcessit in umbra. In bove quoque bene operantium vita, in asino stultorum socordia: quasi, fatuum sapienti in prædicatione non socies, ne per eum qui rem implere non valet ei obsistas qui prævalet. Stultus vero et sapiens bene conjunguntur, ut unus præcipiat et alter obediat, non ut æquali potestate verbum Dei annuntient. Allegorice lineis vestibus lanam vel purpuram miscet, qui inordinate vivit, et profectionibus diversi generis, ut si sanctimonialis habeat ornamenta uxoris, vel uxor gerat speciem virginis. Hoc autem figurabatur in vestibus, quod nunc declaratur in moribus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou shalt not plow with an ox and an ass together.

In Context

9Non seres vineam tuam altero semine: ne et sementis quam sevisti, et quæ nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur. + 22.9 Vineam, doctrinam, vel plebem doctoribus commissam, ubi vinum spiritalis gratiæ abundare debet. Altero semine, id est hæretico. Semen bonum verbum Dei; semen nequam quod inimicus seminavit Matth. 13.: cavendum ergo ne immisceatur aliquid erroris, et corrumpatur semen Dei.

11Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est.

Read all of Deuteronomii 22

Cross References

Leviticus 19:19Leges meas custodite. Jumentum tuum non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quæ ex duobus texta est, non indueris. + 19.19 Jumenta tua, etc. Hæc ad litteram videntur esse ridicula, nec a prophetis et spiritualibus viris sunt observata. Unde David dicit: Ponite filium meum Salomonem in mulam meam Eccli. 19.. Oportebit autem, secundum litteram ea quæ ex tali commistione nascebantur, abominari. Unde: Mulier quoque fortis inveniet lanam et linum, et operata est utile manibus suis Prov. 31..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 22:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 22:9Deuteronomii 22Deuteronomii 22:11 →