bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 22 › Deuteronomii 22:11
Deuteronomii 22:11
Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thou shalt not wear a garment of divers sorts, as of woollen and linen together.
In Context
10Non arabis in bove simul et asino. + 22.10 Non arabis. ISID. In bove et asino arat, qui recipit Evangelia cum Judæorum observantia, quæ præcessit in umbra. In bove quoque bene operantium vita, in asino stultorum socordia: quasi, fatuum sapienti in prædicatione non socies, ne per eum qui rem implere non valet ei obsistas qui prævalet. Stultus vero et sapiens bene conjunguntur, ut unus præcipiat et alter obediat, non ut æquali potestate verbum Dei annuntient. Allegorice lineis vestibus lanam vel purpuram miscet, qui inordinate vivit, et profectionibus diversi generis, ut si sanctimonialis habeat ornamenta uxoris, vel uxor gerat speciem virginis. Hoc autem figurabatur in vestibus, quod nunc declaratur in moribus.
12Funiculos in fimbriis facies per quatuor angulos pallii tui, quo operieris. + 22.12 Funiculos. Ad differentiam scilicet, sicut signum circumcisionis Isrælitas separat a cæteris. Superstitiosi vero magistri captantes auram populi, et lucra ex mulierculis, dilatabant fimbrias et eis alligabant spinas, ut vel ambulantes vel sedentes pungerentur, et sic ad serviendum Deo monerentur, unde: Dilatant phylacteria sua et magnificam fimbrias.
Read all of Deuteronomii 22
Cross References
Leviticus 19:19Leges meas custodite. Jumentum tuum non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quæ ex duobus texta est, non indueris. + 19.19 Jumenta tua, etc. Hæc ad litteram videntur esse ridicula, nec a prophetis et spiritualibus viris sunt observata. Unde David dicit: Ponite filium meum Salomonem in mulam meam Eccli. 19.. Oportebit autem, secundum litteram ea quæ ex tali commistione nascebantur, abominari. Unde: Mulier quoque fortis inveniet lanam et linum, et operata est utile manibus suis Prov. 31..
This Verse In Other Editions
Study Deuteronomii 22:11