Deuteronomii 22:30
Non accipiet homo uxorem patris sui, nec revelabit operimentum ejus. + 22.30 Non. Pater noster Christus est, cujus Ecclesia uxor est; non licet homini dignitatem istius sponsi transferre in se, nec sponsam ejus violare, ut amorem ejus commutet in se, ex dono virtutum vel ex prædicatione laudem suam quærendo non Dei; cui dicere convenit: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam Psal. 103..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
A man shall not take his father’s wife, nor discover his father’s skirt.
In Context
Cross References
Leviticus 20:11Qui dormierit cum noverca sua, et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos. + 20.11 Qui dormierit, etc. Hæc superius dicta et exposita sunt, ubi dictum est: Non revelabis turpitudinem patris tui, etc. Sed hic aperte tan git eum qui idem quod proximus agit, nec peccati societate erubescens, prodit; in quo mortis pœnam legislator sanxit. Novercæ autem virum conjunxit, quia quod in patrem a filio delinquitur, hoc in filium a patre committitur, et similis utrobique impietas. ORIG., ubi supra. Supra dictum est, etc., usque ad non solum pro qualitate, sed etiam pro quantitate.
Ruth 3:9et ait illi: Quæ es? Illaque respondit: Ego sum Ruth ancilla tua: expande pallium tuum super famulam tuam, quia propinquus es.
1 Corinthians 5:1Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. + 5.1 Omnino auditur. Incipit agere de fornicatione, et redarguit illum fornicatorem qui uxorem patris tenebat, et eos qui eum tolerabant. Erant enim et ipsi comparticipes, dum paterentur reum tam ingentis peccati secum incorreptum convenire. Non solum ergo illum reum mortis, sed etiam inhærentes illi, non esse immunes a crimine demonstravit.