Deuteronomii 24:7
Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israël, et vendito eo acceperit pretium, interficietur, et auferes malum de medio tui. + 24.7 Auferes. AUG., quæst. 39. Assidue hoc Scriptura dicit, etc., usque ad quod exponens ait: Qui furabatur jam non furetur Ephes. 4..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Non accipies loco pignoris inferiorem, et superiorem molam: quia animam suam opposuit tibi.
Cross References
Exodus 22:1Si quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit vel vendiderit: quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove. + 22.1 Si quis furatus fuerit, etc. STRAB. Secundum litteram quinque boves pro uno bove, et quatuor oves pro uno bove redduntur: quia bos quinque utilitates habet, ovis quatuor. Bos enim immolatur, arat, pascit, lactat, et corium diversis usibus ministrat; ovis vero immolatur, et pascit, lac et lanam tribuit. Allegorice vero per bovem Judæus quilibet intelligitur, quem si quis Judæus vendiderit, pœnæ legis subjacebit, quæ continetur in quinque libris Moysi. Per ovem Christianus, qui Christum imitatur, de quo dicitur: Sicut ovis ad occisionem ductus est Isa. 53.. Si quis hanc vendiderit, quatuor oves reddat, id est secundum institutionem quatuor Evangeliorum pœnitentiam agat.
Deuteronomy 17:7Manus testium prima interficiet eum, et manus reliqui populi extrema mittetur: ut auferas malum de medio tui.
Job 24:3Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduæ. + 24.3 Asinum pupillorum. Pupillos dicit, electos, etc., usque ad a ministerio bonorum repellunt. Et abstulerunt. Vidua dicitur Ecclesia, etc., usque ad ut eorum etiam sequaces trahant, unde subdit:
Ezekiel 27:13Græcia, Thubal, et Mosoch, ipsi institores tui: mancipia, et vasa ærea advexerunt populo tuo.
Revelation 18:13et cinnamomum) et odoramentorum, et unguenti, et thuris, et vini, et olei, et similæ, et tritici, et jumentorum, et ovium, et equorum, et rhedarum, et mancipiorum, et animarum hominum. + 18.13 Cinnamomum. In cinnamomo, odor virtutum quas simulant intelligi debet. Similæ et tritici, id est carne Christi, qua fideles vere satiantur, reprobi irritantur. Mancipiorum et animarum. Distinguit: quia quidam fiunt servi tantum corpore, ut Joseph; quidam etiam animo, ut si Ægyptius venditus Judæo, ritu eorum circumcidatur, vel paganorum idola colat.