Exodus 22:1
Si quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit vel vendiderit: quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove. + 22.1 Si quis furatus fuerit, etc. STRAB. Secundum litteram quinque boves pro uno bove, et quatuor oves pro uno bove redduntur: quia bos quinque utilitates habet, ovis quatuor. Bos enim immolatur, arat, pascit, lactat, et corium diversis usibus ministrat; ovis vero immolatur, et pascit, lac et lanam tribuit. Allegorice vero per bovem Judæus quilibet intelligitur, quem si quis Judæus vendiderit, pœnæ legis subjacebit, quæ continetur in quinque libris Moysi. Per ovem Christianus, qui Christum imitatur, de quo dicitur: Sicut ovis ad occisionem ductus est Isa. 53.. Si quis hanc vendiderit, quatuor oves reddat, id est secundum institutionem quatuor Evangeliorum pœnitentiam agat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 6:1Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: + 6.1 Locutus est, etc. Anima quæ peccaverit, etc. ISICH. Idem peccatum est quod in sancta, etc., usque ad simile est rapinæ. ORIG. hom. 4 in Levit. Anima quæ peccaverit, etc. Ego puto quod animam nostram, etc., usque ad: Nemo enim mittit vinum novum in utres veteres. Rem perditam, etc. ORIG. LXX: perditionem. Laborant hæretici in Scripturis perditionem invenire, unde possint errorem astruere: sed forte ecclesiastica verba audientes resipiscunt, et quod invenerant, perditionem esse intelligunt et reddunt, id est, auctori suo dimittunt.
Numbers 5:7confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint. + 5.7 Reddent ipsum. AUG., quæst. 10 in Num. Quæritur quomodo in Exodo legitur, etc., usque ad quo furem comprehensum vel convictum plecti oporteret.
Proverbs 6:31deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet.
Jeremiah 2:34et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentum? non in fossis inveni eos, sed in omnibus quæ supra memoravi. + 2.34 In omnibus. Istis, sive sub omni quercu alia littera; Hebræum enim et quercum et ista significat. In amœnis autem locis, umbra et frondibus immolabant.