Deuteronomii 25:17
Memento quæ fecerit tibi Amalec in via quando egrediebaris ex Ægypto: + 25.17 Memento quæ. Tradunt Hebræi quod leprosos et semine fluentes, et alios extra castra positos interfecerit Amalec, et hos dicunt esse extremos agminis Domini. Amalec lingens sanguinem. Hi sunt dæmones qui nobis per baptismum de spiritali Ægypto exeuntibus adversantur, et in virtutibus extremos, et in itinere hujus vitæ lassatos peccata suggerendo student occidere. Hos cum Dominus facultatem dederit, omnino debemus subvertere et suggestiones eorum omni modo ejicere atque delere, ne si aliquas reliquias, sicut Saul, servaverimus, quasi inobedientes cum eis subvertamur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Remember what Amalek did unto thee by the way, when ye were come forth out of Egypt;
In Context
16Abominatur enim Dominus tuus eum qui facit hæc, et aversatur omnem injustitiam.
Cross References
Numbers 24:20Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait: [Principium gentium Amalec, cujus extrema perdentur.] + 24.20 Principium. Non hoc ad historialem Amalec referri potest: non enim primus erat antiquitate; sed ad spiritalem, qui declinando populos a Deo et faciendo gentiles ex Dei cultoribus, Amalec nominatur. Et initium gentium dicitur, quia initium dedit, ut homines fierent gentiles mutando gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis: ut enim in populo Dei Christus est initium, sic in populo qui declinat a Deo, et gentilis efficitur Amalec. ORIG. Initium gentium Amalec, etc., usque ad et omnis secta quæ a Deo populum declinat, exponatur.