Numbers 24:20
Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait: [Principium gentium Amalec, cujus extrema perdentur.] + 24.20 Principium. Non hoc ad historialem Amalec referri potest: non enim primus erat antiquitate; sed ad spiritalem, qui declinando populos a Deo et faciendo gentiles ex Dei cultoribus, Amalec nominatur. Et initium gentium dicitur, quia initium dedit, ut homines fierent gentiles mutando gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis: ut enim in populo Dei Christus est initium, sic in populo qui declinat a Deo, et gentilis efficitur Amalec. ORIG. Initium gentium Amalec, etc., usque ad et omnis secta quæ a Deo populum declinat, exponatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19De Jacob erit qui dominetur, et perdat reliquias civitatis.]
Cross References
Exodus 17:8Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israël in Raphidim. + 17.8 Venit autem Amalec, etc. STRAB. Amalec fuit filius Ismæl, a quo Amalecitæ, qui et Ismælitæ sunt: ipsi sunt Saraceni. Interpretatur autem bibens vel lambens sanguinem, et significat diabolum, qui sanctos de Ægypto exeuntes, et ad terram promissionis tendentes, semper impugnat, et animarum sanguinem bibere desiderat. ORIG., hom. II in Exod. Describitur bellum cum Amalecitis factum. Antequam manducaret panem de cœlo, et biberet aquam de petra, non dicitur pugnasse populus; sed dicitur ad eum: Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. Est ergo quando Dominus pugnat pro nobis, nec permittit tentari supra id quod possumus, nec impares viribus sinit ad fortem venire congressum. Job quoque certamen tentationis suæ jam perfectus implevit; et tu ergo cum cœperis manducare manna, panem cœlestem verbi Dei, et bibere aquam de petra, cumque ad interiora doctrinæ spiritualis accesseris, exspecta pugnam, præpara te ad bellum.
Exodus 17:16Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem.
1 Samuel 14:48Congregatoque exercitu, percussit Amalec, et eruit Israël de manu vastatorum ejus.
1 Samuel 27:8Et ascendit David et viri ejus, et agebant prædas de Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis: hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur usque ad terram Ægypti. + 27.8 Agebant prædas de Gessuri, et de Gerzi, etc. HIERON., quæst. Hebr. in Reg. Hi pagi non erant sub potestate Achis. Habitati in terra antiquitus dicuntur, quia quieti et securi habitati fuerant, et nullius hostis deprecationes perpessi.
1 Samuel 30:17Et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei, et non evasit ex eis quisquam, nisi quadringenti viri adolescentes, qui ascenderant camelos et fugerant.
Esther 3:1Post hæc rex Assuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag: et posuit solium ejus super omnes principes quos habebat. + 3.1 Aman filium. Potentes sæculi, qui beneficiis divina potestate collatis abutentes, quos consortes habent naturæ dedignantur habere consortes gratiæ: et honorem et reverentiam quam soli Deo debuerunt, in sese transferre contendunt. Eos autem qui consentire nolunt, odiis et cruciatibus persequuntur: sed justo Dei judicio in insidiis suis capiuntur iniqui. Unde dicitur: Justus angustia liberatur, et traditur impius pro eo Prov. 11.. Potest per Aman quem Josephus de stirpe Amalec esse commemorat Judæorum populus figurari: qui prophetas occiderunt, et Dominum prophetarum et apostolos, ejus generis nobilitatem propter incredulitatem et duritiam cordis perdentes, qui per Isaiam principes Sodomorum et populus Gomorrhæ dicuntur. Unde Ezechiel: Pater tuus Amorrhæus, et mater tua Cethæa.