Deuteronomii 25:3
ita dumtaxat, ut quadragenarium numerum non excedant: ne fœde laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus. + 25.3 Quadragenarium. Quadragenarius denario quater ducto perficitur. Nos vero de quatuor elementis secundum corpus consistimus: præcepta decalogi per denarium accipiuntur. Jubet ergo judicium vel vindictam, in qua carnis peccatum plectitur, secundum præcepta ordinari, et omnia præcepta in decalogo vult intelligi. ISID. In quadragenario hoc tempus figuratur, etc., usque ad illic sine peccato invenimur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Luke 15:30Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum. + 15.30 Occidisti illi vitulum. Confitentur venisse Christum, sed invidia non vult salvari. Sic de Judæo et gentili. Generaliter autem de justo et peccatore potest accipi. Devoravit substantiam, etc. Meretrices sunt superstitiones gentilium, cum quibus substantiam dissipat, qui, relicto connubio verbi Dei, cum dæmone feda cupiditate fornicatur. Filii, tu semper, etc. Non quasi mentientem redarguit, sed secum perseverantiam ejus approbans, et ad perfruitionem potioris exsultationis invitans. Omnia mea, etc. In æterna beatitudine, et omnium singula, et singulorum omnia.
2 Corinthians 11:24A Judæis quinquies, quadragenas, una minus, accepi. + 11.24 A Judæis quinquies. Judæis mos erat in synagoga contra legem agentes verberare correctionis causa. Unde Paulum legem impugnantem quinquies verberaverunt, et in unaquaque correctione triginta novem ictus ei dederunt, quadragesimum pro misericordia condonantes. Una minus. In ultima vice corrigia subtracta. Vel, in unaquaque percussione una minus.