Deuteronomii 25:4
Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas. + 25.4 Os bovis triturantis. ISID. In bove vita operantium exprimitur, de quo dicitur: Dignus est enim operarius mercede sua Luc. 10.. Vult ergo Scriptura præstari carnalia iis a quibus accipimus spiritualia, qui occupati in doctrina non possunt sibi providere necessaria.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thou shalt not muzzle the ox when he treadeth out the corn.
In Context
Cross References
Proverbs 12:10Novit justus jumentorum suorum animas; viscera autem impiorum crudelia. + 12.10 Novit, id est compatitur hebetudini ac fragilitati proximorum sibi commissorum. Viscera autem impiorum crudelia, qui non compatiuntur subditis; sed sicut Dominus ait: Percutiunt pueros et ancillas, dicentes: Moram facit Dominus meus venire.
Hosea 10:11Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli ejus: ascendam super Ephraim, arabit Judas; confringet sibi sulcos Jacob.
1 Timothy 5:17Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina. + 5.17 Qui bene. De honore presbyterorum hic agit, quasi dicat: Illud quod dixi de viduis observa: et hoc etiam præcipe de presbyteris, ut presbyteri, qui bene præsunt vita et doctrina, digni habeantur.