The Bible Software
bible.softwareDeuteronomyDeuteronomy 27 › Deuteronomy 27:2

Deuteronomy 27:2

Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce lævigabis eos, + 27.2 Lapides. Doctores debent omnem asperitatem deponere, et ideo splendidi apparere habentes legem scriptam in cordibus suis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it shall be on the day when ye shall pass over Jordan unto the land which the LORD thy God giveth thee, that thou shalt set thee up great stones, and plaister them with plaister:

In Context

1Præcepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes: Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie.

3ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso: ut introëas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis.

Read all of Deuteronomy 27

Cross References

Deuteronomy 9:1Audi, Israël: tu transgredieris hodie Jordanem, ut possideas nationes maximas et fortiores te, civitates ingentes, et ad cælum usque muratas,

Deuteronomy 26:1Cumque intraveris terram, quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam, et obtinueris eam, atque habitaveris in ea: + 26.1 Cumque intraveris, etc. Sicut Isrælitæ in terra promissionis suas primitias jubentur offerre pro gratiarum actione, quia erepti sunt de Ægypto sic nos per spiritalem Jordanem, id est baptismum, terram Ecclesiæ intrantes ponamus in cartalo conversationis nostræ primitias operationis bonæ, et offeramus Deo in altari fidei catholicæ, ut sacerdos noster Christus suscipiat, ibique confiteamur Domino dicentes quod Syrus, qui interpretatur sublimis, vel humectans, id est diabolus, persequebatur patrem nostrum, id est protoplastum, ut deceptum per superbiam, gulam et avaritiam, paradisi possessione privaret, unde exsul in Ægypto hujus mundi peregrinatus est in parvo numero, quia multi idololatriam secuti sunt, et pauci fideles remanserunt. Sed postquam lege data plures surrexerunt, scientiam et fidem unius Dei accipientes, afflixerunt eos Ægyptii, id est dæmones, onera peccatorum gravissima imponentes. Sed respexit Deus humani generis afflictionem et laborem, et misit Filium suum, qui manus ejus et brachium dicitur, ut eriperet de potestate tenebrarum, et transferret in regnum lucis. Sic tradidit nobis terram lacte et melle manantem, id est, potentem Ecclesiam, ubi lac innocentiæ et favus doctrinæ, unde nutriantur parvuli, et mel dulcis et multiplicis sapientiæ, unde satientur perfecti.

Joshua 1:11Præparate vobis cibaria: quoniam post diem tertium transibitis Jordanem, et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis.

Joshua 4:5et ait ad eos: Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium, et portate inde singuli singulos lapides in humeris vestris, juxta numerum filiorum Israël,

Joshua 8:32Et scripsit super lapides Deuteronomium legis Moysi, quod ille digesserat coram filiis Israël.

Ezekiel 11:19Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomy 27:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomy 27:1Deuteronomy 27Deuteronomy 27:3 →