Deuteronomy 28:2
Venientque super te universæ benedictiones istæ, et apprehendent te: si tamen præcepta ejus audieris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Benedictus tu in civitate, et benedictus in agro.
Cross References
Deuteronomy 28:15Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias, et facias omnia mandata ejus et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istæ, et apprehendent te. + 28.15 Quod si audire nolueris. Sicut custodientibus mandata promisit benedictionem, sic negligentibus pronuntiat maledictionem.
Psalms 128:4Dominus justus concidit cervices peccatorum. + 128.4 Quia apud te propitiatio est. Quasi: Qua spe clamas? Quia est in te misericordia quod ita ait: Vel ita junge. AUG. Nullus potest sustinere, etc., usque ad una ergo est spes: Quia apud te propitiatio est, etc., Propter legem tuam, ID. legem misericordiæ sustinui, etc., usque ad et hanc legem dedisti in ipsa necessitate. 1
1 Timothy 4:8Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ. + 4.8 Nam corporalis. Datur hic intelligi quod vigiliis, jejuniis, orationibus et bonis operibus se exercebat Timotheus, non adeo intentus operibus misericordiæ. Pietas, quæ operatur bona fratribus et valet ad promerendum Deum.