Deuteronomii 28:1
Si autem audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias omnia mandata ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quæ versantur in terra. + 28.1 Si autem audieris. Sicut inobedientibus prædicit maledictiones et supplicia, sic obedientibus promittit benedictiones et præmia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 23:22Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te. + 23.22 Inimicus ero, etc. GREG. Radix cuncti mali superbia est, de qua dicitur Eccli. 10: Initium omnis peccati superbia. Sunt autem ejus soboles septem principalia vitia, inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, luxuria. Et quia his septem superbiæ vitiis nos captos doluit Redemptor noster, ad spirituale liberationis prælium Spiritu septiformis gratiæ plenus venit.
Deuteronomy 7:12Si postquam audieris hæc judicia, custodieris ea, et feceris, custodiet et Dominus Deus tuus pactum tibi, et misericordiam quam juravit patribus tuis:
Deuteronomy 11:13Si ergo obedieritis mandatis meis, quæ ego hodie præcipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et serviatis ei in toto corde vestro, et in tota anima vestra:
Deuteronomy 26:18Et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, et custodias omnia præcepta illius:
Psalms 91:14Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. + 91.14 In atriis domus. CASS. Atrium, initium mansionis; domus interior. In atriis ergo florebunt, id est, in ipso resurrectionis initio, dum audient: Venite, benedicti Patris mei Matth. 25.. 1
Psalms 111:10Peccator videbit, et irascetur; dentibus suis fremet et tabescet: desiderium peccatorum peribit.] + 111.10 Peccator videbit. ID. Tertio contraria impiis provenire asserit. Bonis beatorum hortatur, malis inimicorum terret, et est iste psalmus institutorius fidelium. Irascetur, dentibus suis fremet et tabescet, desiderium peccatorum peribit, dicens: Quid nobis profuit superbia et divitiarum jactantia? Sap. 5.