The Bible Software
bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 28 › Deuteronomii 28:23

Deuteronomii 28:23

Sit cælum, quod supra te est, æneum: et terra, quam calcas, ferrea. + 28.23 Sit cœlum. Elementa, quibus fructus nutriuntur, comparat durissimis metallis, quia peccata hominum commutant ordinem rerum, et quæ ad solatium condita sunt humano generi, unde: Pugnavit pro eo orbis terrarum contra insensatos. Cœlum est æneum prævaricatoribus legis, cum nullam a sanctis doctoribus merentur clementiam, sed durissimam disciplinam, quoniam ipsi non cor carneum et mollem animum, sed lapideum habent et ferreum. Sicut duro populo lex in lapide dabatur, ut ex munere acceptor figuraretur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And thy heaven that is over thy head shall be brass, and the earth that is under thee shall be iron.

In Context

22Percutiat te Dominus egestate, febri et frigore, ardore et æstu, et aëre corrupto ac rubigine, et persequatur donec pereas. + 28.22 Percutiat te Dominus. AUG. in Enchirid., cap. 98. Quis tam impie desipiat, ut dicat Deum malas hominum voluntates, quas voluerit, quando voluerit, ubi voluerit, in bonum non posse convertere? Sed cum facit, per misericordiam facit: Cum non facit, per judicium non facit, qui cui vult miseretur, et quem vult obdurat. Et ære corrupto. Vita polluta ex carnali immunditia. Carnalis vita polluta ex carnali immunditia. Carnalis vita per ærem exprimitur, quia æris spiramine humanum corpus vivificatur.

24Det Dominus imbrem terræ tuæ pulverem, et de cælo descendat super te cinis, donec conteraris. + 28.24 Det Dominus imbrem terræ tuæ pulverem: quasi, sicut pulvis et cinis non faciunt fructum, sic doctrina tibi infusa non excitet germina virtutum, sed æternum prænuntiet interitum. Pulvis enim bonorum operum sterilitatem, cinis designat combustionem; quia paleæ peccatorum comburentur igni inexstinguibili.

Read all of Deuteronomii 28

Cross References

1 Kings 17:1Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israël, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba. + 17.1 Et dixit. RAB. Elias interpretatur Deus meus Dominus, vel Deus meus, sive Deus fortis, et significat Christum. Thesbites captivans seu convertens interpretatur: et de Domino est scriptum: Converte, Domine, captivitatem nostram. Sicut Melchisedech, ita Eliæ origo taceatur, cum subito ejus nomen introducitur, et hoc in Salvatoris præfiguratione. In cujus conspectu. ID. In conspectu Domini stat justus modo, stabit et in futuro, modo, ut conditoris potentiam ad sensum reducat, et sic fideliter vivat, in futuro, ut veraciter vitæ coronam accipiat.

Jeremiah 14:1Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam, de sermonibus siccitatis. + 14.1 Et portæ ejus, etc. HIER. Sensus, scilicet, per quos animo concipitur disciplina, etc., usque ad et usque in præsentem diem sterilitas pluviarum non solum frugum, sed et bibendi facit inopiam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 28:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 28:22Deuteronomii 28Deuteronomii 28:24 →