The Bible Software
bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 28 › Deuteronomii 28:24

Deuteronomii 28:24

Det Dominus imbrem terræ tuæ pulverem, et de cælo descendat super te cinis, donec conteraris. + 28.24 Det Dominus imbrem terræ tuæ pulverem: quasi, sicut pulvis et cinis non faciunt fructum, sic doctrina tibi infusa non excitet germina virtutum, sed æternum prænuntiet interitum. Pulvis enim bonorum operum sterilitatem, cinis designat combustionem; quia paleæ peccatorum comburentur igni inexstinguibili.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The LORD shall make the rain of thy land powder and dust: from heaven shall it come down upon thee, until thou be destroyed.

In Context

23Sit cælum, quod supra te est, æneum: et terra, quam calcas, ferrea. + 28.23 Sit cœlum. Elementa, quibus fructus nutriuntur, comparat durissimis metallis, quia peccata hominum commutant ordinem rerum, et quæ ad solatium condita sunt humano generi, unde: Pugnavit pro eo orbis terrarum contra insensatos. Cœlum est æneum prævaricatoribus legis, cum nullam a sanctis doctoribus merentur clementiam, sed durissimam disciplinam, quoniam ipsi non cor carneum et mollem animum, sed lapideum habent et ferreum. Sicut duro populo lex in lapide dabatur, ut ex munere acceptor figuraretur.

25Tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam viam egrediaris contra eos, et per septem fugias, et dispergaris per omnia regna terræ, + 28.25 Et dispergaris. Sicut Judæi captivati per latitudinem orbis dispersi sunt quia contra Deum collecti sunt, sic generatio malorum a spiritibus immundis dispersa per pœnarum genera perturbatur, unde: Inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem Psal. 91..

Read all of Deuteronomii 28

Cross References

Genesis 19:24Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo: + 19.24 Igitur Dominus pluit super Sodomam, etc. GREG. Sulphur, fetor carnis, ignis, ardor carnalis desiderii; cum Dominus carnis scelera punire decrevisset, qualitate ultionis innotuit macula criminis. Sulphur enim fetet, ignis ardet; qui ergo ad perversa desideria carnis fetore arserant, jure sulphure et igne perierunt, ut ex justa pœna discerent quod injusto desiderio fecissent. STRAB. Notandum quia primos peccatores aqua diluvii exterminavit, qui similiter offenderant Deum concupiscentia carnis. Sodomitæ vero graviori supplicio, ignis scilicet et sulphuris diluvio, perierunt. Licet enim illi mensuram excederent, quasi naturaliter peccabant; isti vero contra naturam: ideo gravissimi supplicii exemplo damnati sunt.

Job 18:15Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est; aspergatur in tabernaculo ejus sulphur. + 18.15 Habitent in tabernaculo. Id est, in mente ejus apostatæ angeli per cogitationes nequissimas conversentur, ejus videlicet socii, qui idcirco jam non est, quia a summa essentia recessit. Aspergatur in tabernaculo. Ibid. In tabernaculo iniqui, sulphur aspergitur, quoties carnis delectatio in ejus mente dominatur. Per sulphur enim fœtor carnis accipitur. Et quia talis in malo permanet unde nec fructum boni facere potest, addit:

Amos 4:11Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus ab incendio: et non redistis ad me, dicit Dominus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 28:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 28:23Deuteronomii 28Deuteronomii 28:25 →