Deuteronomii 28:63
Et sicut ante lætatus est Dominus super vos, bene vobis faciens, vosque multiplicans: sic lætabitur disperdens vos atque subvertens, ut auferamini de terra, ad quam ingredieris possidendam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 7:22ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris eas delere pariter: ne forte multiplicentur contra te bestiæ terræ. + 7.22 Non poteris, etc. Cavendum esse ostendit, ne forte, expulsis peccatis a carne nostra, insurgat spiritalis bestia, id est jactantia, superbia, vel vana gloria, quæ difficilius exstirpantur quam carnalia vitia. Loth enim, qui in Sodomis continuit, in monte fornicatione pollutus est Gen. 19.. Expulso vitio statim virtus plantetur ne immundus spiritus redeat, et domum vacantem inveniat. Matth. 12.. RAB., GREG. Quibusdam majora bona Deus dat, nec minora concedit, ut semper animus eorum habeat unde se reprehendat, et dum perfecti esse appetunt nec possunt, minime se extollant in his quæ habent, qui per se parva non habere valent. Hinc est quod fortes et potentes adversarios exstinxit Philisthæos; et Chananæos diu reservavit, ut in eis erudiretur Isræl habens contra quos pugnaret, ne de majoribus devictis sese extolleret. Eadem ergo mens pollet ex virtute, lassescit ex infirmitate, ut dum quærit quod habere non valet, quod habet humiliter servet. Superna quoque regio in civibus suis ex parte damna pertulit, ex parte fortiter stetit: ut electi angeli dum alios per superbiam cecidisse conspicerent, tanto robustius quanto humilius starent. Sic in unaquaque anima agitur, ut maxima lucra conferant, aliquando minima damnant.
Proverbs 1:26Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit. + 1.26 Ego quoque. ID. Similiter in psalmo, etc., usque ad quasi nihil contemnerent.
Isaiah 6:11Et dixi: [Usquequo, Domine?] Et dixit: [Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta.
Jeremiah 12:14Hæc dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos, qui tangunt hæreditatem quam distribui populo meo Israël: Ecce ego evellam eos de terra sua, et domum Juda evellam de medio eorum. + 12.14 Vicinos. HIER. Ad litteram, Idumæos, Philistiim, Moab, et Ammon. Allegorice. Hæreticos qui Christiani dicuntur, et magis terræ sanctæ fiunt affines quam habitatores.
Jeremiah 24:6Et ponam oculos meos super eos ad placandum, et reducam eos in terram hanc: et ædificabo eos, et non destruam: et plantabo eos, et non evellam. + 24.6 Et ponam oculos meos. In captivitate posuit oculos suos super illos, etc., usque ad magna pars reversa est in Jerusalem.
Jeremiah 31:40et omnem vallem cadaverum, et cineris, et universam regionem mortis usque ad torrentem Cedron, et usque ad angulum portæ equorum orientalis, Sanctum Domini: non evelletur, et non destruetur ultra in perpetuum.]