Isaiah 6:11
Et dixi: [Usquequo, Domine?] Et dixit: [Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Et longe faciet Dominus homines, et multiplicabitur quæ derelicta fuerat in medio terræ.
Cross References
Leviticus 26:33Vos autem dispergam in gentes, et evaginabo post vos gladium, eritque terra vestra deserta, et civitates vestræ dirutæ.
Deuteronomy 28:63Et sicut ante lætatus est Dominus super vos, bene vobis faciens, vosque multiplicans: sic lætabitur disperdens vos atque subvertens, ut auferamini de terra, ad quam ingredieris possidendam.
Psalms 79:5Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui? + 79.5 Quousque irasceris? AUG. Transit ira a servo, ut non flagellet ut patet, sed ne damnet: et conversis enim durat ira, sed corrigens. Flagellat enim omnem filium quem recipit Isa. 9, Heb. 12.. 1
Psalms 94:3quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos. + 94.3 Super omnes deos. Vel magis deos homines dicit, super quos rex est, non super dæmonia. 1
Isaiah 3:26Et mœrebunt atque lugebunt portæ ejus, et desolata in terra sedebit.] + 3.26 Et mœrebunt atque. Quicunque locum suum diabolo dederit, et cor suum omni custodia non servaverit, lugebunt portæ ejus, et absente sponso, semper in luctu erit, et corruens in pulvere sedebit. Lugebunt portæ ejus, et desolata in terra sedebit. Metonomicos, judices, reges, principes qui solebant sedere in porta.
Micah 7:13Et terra erit in desolationem propter habitatores suos, et propter fructum cogitationum eorum.]