Deuteronomii 3:14
Jair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gessuri et Machati. Vocavitque ex nomine suo Basan, Havoth Jair, id est, Villas Jair, usque in præsentem diem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 32:41Jair autem filius Manasse abiit, et occupavit vicos ejus, quos appellavit Havoth Jair, id est, Villas Jair.
2 Samuel 3:3Et post eum Cheleab, de Abigail uxore Nabal Carmeli: porro tertius Absalom, filius Maacha filiæ Tholmai regis Gessur.
2 Samuel 13:37Porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Ammiud regem Gessur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus. + 13.37 Tholomai. Hic fuit pater Maacha matris Absalom, quam dicunt Hebræi David in prælio cepisse, et cæsarie et unguibus præcisis secundum legem in uxorem sibi sociasse, et ex ea generasse Thamar et Absalom.
2 Samuel 23:34Eliphelet filius Aasbai filii Machati, Eliam filius Achitophel Gelonites,
1 Chronicles 2:22Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad. + 2.22 Jair. Hic judex fuit post Thola et judicavit Isræl duobus et viginti annis, habens filios triginta, principes civitatum triginta, quæ ab ipso nominatæ sunt, sicut in libro Judicum legitur.