Deuteronomy 3:21
Josue quoque in tempore illo præcepi, dicens: Oculi tui viderunt quæ fecit Dominus Deus vester duobus his regibus: sic faciet omnibus regnis, ad quæ transiturus es.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22Ne timeas eos: Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis.
Cross References
Numbers 27:18Dixitque Dominus ad eum: Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum.
Deuteronomy 7:19plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta, manumque robustam, et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus: sic faciet cunctis populis, quos metuis.
1 Samuel 17:36Nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus: erit igitur et Philisthæus hic incircumcisus quasi unus ex eis. Nunc vadam, et auferam opprobrium populi: quoniam quis est iste Philisthæus incircumcisus, qui ausus est maledicere exercitui Dei viventis?
2 Corinthians 1:10qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit: in quem speramus quoniam et adhuc eripiet, + 1.10 Et eruit. Deus præsidia sua non negat suis in necessitate positis
Ephesians 3:20Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis: + 3.20 Potens est omnia facere, etc. In hac sunt quædam quæ nemo alioqui peteret vel intelligeret, ut quod Deus homo pro hominibus moreretur et hujusmodi alia.