Deuteronomii 7:19
plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta, manumque robustam, et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus: sic faciet cunctis populis, quos metuis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18noli metuere, sed recordare quæ fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni, et cunctis Ægyptiis,
Cross References
Exodus 6:6Ideo dic filiis Israël: Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis.
Deuteronomy 4:34si fecit Deus ut ingrederetur, et tolleret sibi gentem de medio nationum, per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum, extentumque brachium, et horribiles visiones juxta omnia quæ fecit pro vobis Dominus Deus vester in Ægypto, videntibus oculis tuis:
Deuteronomy 29:3tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, signa illa, portentaque ingentia, + 29.3 Tentationes magnas, etc. AUG., quæst. 50. Et non dedit Dominus Deus vobis cor scire, etc., usque ad quoniam judicia Dei quamvis occulta, tamen justa sunt.
Joshua 10:25rursum ait ad eos: Nolite timere, nec paveatis: confortamini, et estote robusti: sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis.
Nehemiah 9:10Et dedisti signa atque portenta in Pharaone, et in universis servis ejus, et in omni populo terræ illius: cognovisti enim quia superbe egerant contra eos: et fecisti tibi nomen, sicut et in hac die.
Psalms 77:12Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Ægypti, in campo Taneos. + 77.12 Coram patribus, etc. CAS. Incipit narrare jam, quæ ab eductione de Ægypto fecit eis: nec tamen destiterunt a murmure et a tentatione. AUG. Coram patribus. Qui sunt patres, etc., usque ad accedente ligno crucis quasi virga Moysi. In terra Ægypti. ID. Ut omnem dubitationem tollat, et provinciam dicit, et locum factorum. Sic Christus in terra positus coram patribus novit, humile mandatum docuit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Joan. 7. 1