Joshua 13:30
cujus hoc principium est: a Manaim universam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnesque vicos Jair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
29Dedit et dimidiæ tribui Manasse, filiisque ejus juxta cognationes suas, possessionem,
Cross References
Numbers 32:39Porro filii Machir filii Manasse, perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrhæo habitatore ejus.
Deuteronomy 3:4vastantes cunctas civitates illius uno tempore. Non fuit oppidum, quod nos effugeret: sexaginta urbes, omnem regionem Argob regni Og in Basan. + 3.4 Sexaginta. Superiorem sensum confirmat. Sexagenarius quippe numerus, sicut senarius, perfectionem significat. Bene autem sexaginta urbes memorat vastatas in regione Og regis Basan, id est diaboli, qui est rex turpitudinis; quia perfecte omnium vitiorum delectationem destruendam esse significat. Argob, id est maledicta sublimitas, terrenam superbiam significat, quæ in filiis iræ regnat: destructis urbibus, viros ac mulieres ac parvulos dicit interfectos, jumenta et spolia direpta, quia, munitione diaboli superata, quidquid in carne nostra rebelle, quidquid lascivum senserimus cum parvulis cogitationibus, zelo Dei est conterendum; quidquid autem in simplicitate puri sensus, vel membrorum ornatu, servitio Dei aptum inveniemus, reservare debemus.
Deuteronomy 3:13Reliquam autem partem Galaad, et omnem Basan regni Og, tradidi mediæ tribui Manasse, omnem regionem Argob: cunctaque Basan vocatur Terra gigantum.
Joshua 21:38Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim.
1 Chronicles 2:22Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad. + 2.22 Jair. Hic judex fuit post Thola et judicavit Isræl duobus et viginti annis, habens filios triginta, principes civitatum triginta, quæ ab ipso nominatæ sunt, sicut in libro Judicum legitur.