Deuteronomii 30:19
Testes invoco hodie cælum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 4:25Si genueritis filios ac nepotes, et morati fueritis in terra, deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem, patrantes malum coram Domino Deo vestro, ut eum ad iracundiam provocetis:
Deuteronomy 6:2ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitæ tuæ, ut prolongentur dies tui.
Deuteronomy 30:1Cum ergo venerint super te omnes sermones isti, benedictio sive maledictio, quam proposui in conspectu tuo: et ductus pœnitudine cordis tui in universis gentibus, in quas disperserit te Dominus Deus tuus,
Deuteronomy 31:17Et irascetur furor meus contra eum in die illo: et derelinquam eum, et abscondam faciem meam ab eo, et erit in devorationem: invenient eum omnia mala et afflictiones, ita ut dicat in illo die: Vere quia non est Deus mecum, invenerunt me hæc mala.
Deuteronomy 32:1[Audite, cæli, quæ loquor: audiat terra verba oris mei. + 32.1 Audite, cœli. In principio maxima elementa in testimonium vocat, ut si mandata neglexerint, eorum testimonio convictos puniat. Hebraice samaiim id est cœli, quod est plurale et masculini generis, sed voluit singulariter intelligi, sicut singulas civitates Thebas et Athenas dicimus. Audite, cœli. RAB. Audiant cœli allegoriam, terra historiam. Audite, cœli, etc. Quidam cœlum et terram quasi animata ad audiendum provocari putant, secundum illud: Qui respicit terram et facit eam tremere Psal. 103., cum hoc Dei potestatis sit, non eorum intelligentiæ.