Deuteronomii 32:1
[Audite, cæli, quæ loquor: audiat terra verba oris mei. + 32.1 Audite, cœli. In principio maxima elementa in testimonium vocat, ut si mandata neglexerint, eorum testimonio convictos puniat. Hebraice samaiim id est cœli, quod est plurale et masculini generis, sed voluit singulariter intelligi, sicut singulas civitates Thebas et Athenas dicimus. Audite, cœli. RAB. Audiant cœli allegoriam, terra historiam. Audite, cœli, etc. Quidam cœlum et terram quasi animata ad audiendum provocari putant, secundum illud: Qui respicit terram et facit eam tremere Psal. 103., cum hoc Dei potestatis sit, non eorum intelligentiæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Give ear, O ye heavens, and I will speak; and hear, O earth, the words of my mouth.
In Context
Cross References
Deuteronomy 30:19Testes invoco hodie cælum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum:
Deuteronomy 31:28Congregate ad me omnes majores natu per tribus vestras, atque doctores, et loquar audientibus eis sermones istos, et invocabo contra eos cælum et terram.
Psalms 50:4Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. + 50.4 Amplius lava me. CASS. Quem modum delendi velit, subdit: Munda me, etc. HIER. Sic lava ut mundes, lavantur enim quædam, quæ tamen non sunt pura. 1
Jeremiah 2:12Obstupescite, cæli, super hoc, et portæ ejus, desolamini vehementer, dicit Dominus. + 2.12 Obstupescite, cœli. ID. LXX: Obstupuit cœlum, etc., usque ad et tam cœli quam cœlum eodem dicuntur nomine, ut Thebæ, Athenæ.
Jeremiah 22:29Terra, terra, terra, audi sermonem Domini.