Deuteronomii 31:30
Locutus est ergo Moyses, audiente universo cœtu Israël, verba carminis hujus, et ad finem usque complevit. + 31.30 Locutus est ergo Moyses. Verba Moysi non simpliciter sunt accipienda, quia secundum historiam Isrælitis largitori Deo ingratis exprobrat perfidiam, et allegorice sanctam instruit Ecclesiam, et ad morum honestatem provocat per tropologiam. Servanda est ergo in historia veritas, in allegoria mysteria, in tropologia disciplinæ utilitas, ut sic ad cœlestem theoriam provehamur. Notandum quoque quod dicitur: Locutus est Moyses verba carminis hujus, etc., ut qui Deum ore laudat, opere non contradicat. Non est speciosa laus in ore peccatoris Eccli. 13..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 31:1Abiit itaque Moyses, et locutus est omnia verba hæc ad universum Israël,
2 Samuel 22:1Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul. + 22.1 Locutus est, etc. RAB. Solus decimus septimus psalmus in libris Regum reperitur, etc., usque ad et cum magna exsultatione divinitatis concessa munera laudantur.
Acts 20:27Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.
Hebrews 3:5Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant: + 3.5 Et Moyses. Ostendit Christum dignum ampliori gloria quam Moysen, quia Christus fabricator est domus, non autem Moyses. Hic aliam rationem etiam ostendit, quia scilicet Christus filius, Moyses famulus est, qui et carnalia carnalibus tradebat, Christus vero spiritualia.