Ii Samuelis 22:1
Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul. + 22.1 Locutus est, etc. RAB. Solus decimus septimus psalmus in libris Regum reperitur, etc., usque ad et cum magna exsultatione divinitatis concessa munera laudantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Et ait: [Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus.
Cross References
Deuteronomy 31:30Locutus est ergo Moyses, audiente universo cœtu Israël, verba carminis hujus, et ad finem usque complevit. + 31.30 Locutus est ergo Moyses. Verba Moysi non simpliciter sunt accipienda, quia secundum historiam Isrælitis largitori Deo ingratis exprobrat perfidiam, et allegorice sanctam instruit Ecclesiam, et ad morum honestatem provocat per tropologiam. Servanda est ergo in historia veritas, in allegoria mysteria, in tropologia disciplinæ utilitas, ut sic ad cœlestem theoriam provehamur. Notandum quoque quod dicitur: Locutus est Moyses verba carminis hujus, etc., ut qui Deum ore laudat, opere non contradicat. Non est speciosa laus in ore peccatoris Eccli. 13..
1 Samuel 23:14Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis, mansitque in monte solitudinis Ziph, in monte opaco: quærebat eum tamen Saul cunctis diebus, et non tradidit eum Deus in manus ejus. + 23.14 Ziph. RAB. Apud se latitantem David Sauli prodiderunt, et cum eo de morte ejus tractaverunt. Ziphæi autem florentes vel germinantes interpretantur, et significant eos Judæos, qui florem terreni regni appetentes, cum principibus suis de nece Christi tractaverunt, quomodo eum per discipulum suum perditum apprehenderent, et præsidi ad interficiendum traderent; et florentes sæculi Christum in membris, potestates scilicet hujus mundi produnt.
1 Samuel 25:29Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, et quærens animam tuam, erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum: porro inimicorum tuorum anima rotabitur, quasi in impetu et circulo fundæ. + 25.29 Erit anima, etc. RAB., ex Euch. Pulcherrima comparatione, etc., usque ad vel de rebus humanis ablati sunt.
1 Samuel 27:1Et ait David in corde suo: Aliquando incidam una die in manus Saul: nonne melius est ut fugiam, et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul, cessetque me quærere in cunctis finibus Israël? fugiam ergo manus ejus.
2 Samuel 22:49Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me: a viro iniquo liberabis me.