The Bible Software
bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 32 › Deuteronomii 32:12

Deuteronomii 32:12

Dominus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo deus alienus: + 32.12 Dominus. Pater et Filius et Spiritus sanctus unus est Deus. Non dicit solus Pater, ne excludat Filium vel Spiritum sanctum, sed Dominus solus, id est Deus. Dominus. Hæreticorum tot domini sunt, quot errores colunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

So the LORD alone did lead him, and there was no strange god with him.

In Context

11Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis. + 32.11 Sicut aquila. Aquila, secundum physicos, ab acumine oculorum vocata, tam acute videt, ut cum super maria immobili penna fertur, nec humanis visibus patet, pisciculos in mari natare videat, et tormenti instar descendens raptam pennis prædam ad littus pertrahat. Pullos quoque plumescentes alis verberat et ad volandum provocat. Sic Christus nos dictis et exemplis exhortans, ad alta provehit, ut sequamur quo præcessit; unde: Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilæ Matth. 24.. Super cœlos quoque exaltatus, et humanis subtractus aspectibus, in mari hujus mundi natantes oculis misericordiæ videt, et pennis amoris pertrahit ad littus æternæ securitatis. Unde: Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum Joan. 12.. Sicut aquila, etc. Aquila, ut aiunt, cum plumescere pullos suos videt, ad solem convertit, et illum nutrit qui irreverberata acie aspicit radios solis, et si lumina deflectit, quasi degenerem negligit; pullosque ad volandum provocat, et lassos alis sustentat: sic Deus ad verum Solem nos invitat, infirmitatibus nostris compatitur, et alis gratiæ sustentat. Provocans. Ad terram Chanaan possidendam Dominus populum suum provocavit, adjuvit, et ab inimicis protexit.

13constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum: ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo; + 32.13 Excelsam. Palæstinam, quæ montuosa; Ægyptus plana et depressa. Ecclesiam, quæ virtute et scientia sublimis. In qua comeditur fructus agrorum, quia ibi germinat semen bonum, id est Dei verbum. Ibi fructus tricesimus, sexagesimus et centesimus, ut quisque pro capacitate sua sufficienter comedat. Et sugeret. GREG., hom. 26 in Evang. Ut sugeret mel de petra, et oleum de firma petra. Hoc juxta historiam factum nusquam legitur, etc., usque ad donatio diaboli per unctionem Spiritus sancti. Mel quidem, ad litteram, omnium rerum copiam significat.

Read all of Deuteronomii 32

Cross References

Deuteronomy 32:39Videte quod ego sim solus, et non sit alius deus præter me: ego occidam, et ego vivere faciam: percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere. + 32.39 Videte quod ego sim solus, etc. Generalis admonitio, quasi relicta idololatria vel hæresi et omnibus spretis immunditiis, ad verum Deum convertimini. Ego occidam. GREG., lib. VII Moral., cap. 18. Occidit ut vivificet, percutit ut sanet, etc., usque ad et sensibiles per ardorem charitatis facit.

Nehemiah 9:12Et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem, et in columna ignis per noctem, ut appareret eis via per quam ingrediebantur.

Isaiah 43:12Ego annuntiavi, et salvavi; auditum feci, et non fuit in vobis alienus: vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus. + 43.12 Ego annuntiavi et salvavi. Per prophetas nativitatem Filii, vocationem gentium, expulsionem dæmonum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 32:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 32:11Deuteronomii 32Deuteronomii 32:13 →