Deuteronomii 32:20
Et ait: Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum: generatio enim perversa est, et infideles filii. + 32.20 Et ait: Abscondam, etc. Nihil gravius est quam visione Dei privari; unde: Ne projicias me a facie tua Psal. 50.. Item: Ne avertas faciem tuam, etc. Psal. 88. Ipsi me provocaverunt, etc. Quasi: sicut irritaverunt me multitudinem falsorum deorum colendo, et me reprobando, sic irritabo eos in multitudinem gentium assumendo illos et reprobando. Et ego provocabo, etc. Tradendo eos gentibus, qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei. Similiter Christiani, qui deserta veritate ad errores declinant, malignis spiritibus traduntur, qui dignitatem angelicam perdiderunt. Qui bene gens stulta dicuntur, justitiam odientes, iniquitatem amantes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19[Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est: quia provocaverunt eum filii sui et filiæ.
Cross References
Deuteronomy 31:18Ego autem abscondam, et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala, quæ fecit, quia secutus est deos alienos.
Deuteronomy 32:5Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus: generatio prava atque perversa. + 32.5 Peccaverunt ei, etc. AUG., quæst. 55. LXX: Peccaverunt non ei filii vituperabiles. Qui enim peccat, etc., usque ad secundum id quod non ei nocuerunt peccato suo, sed sibi. Et non. Quia non ex fide. Dedit enim eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus. In fidelibus autem dicitur: Vos ex patre diabolo estis. Generatio prava. De qua in Evangelio: Generatio prava atque perversa signum quærit Matth. 12.. Et alibi: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira Luc. 3.?
2 Kings 17:20Projecitque Dominus omne semen Israël, et afflixit eos, et tradidit eos in manu diripientium, donec projiceret eos a facie sua:
2 Chronicles 20:20Cumque mane surrexissent, egressi sunt per desertum Thecue: profectisque eis, stans Josaphat in medio eorum, dixit: Audite me, viri Juda, et omnes habitatores Jerusalem: credite in Domino Deo vestro, et securi eritis: credite prophetis ejus, et cuncta evenient prospera.
Job 34:29Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, et super gentes, et super omnes homines?
Isaiah 30:9Populus enim ad iracundiam provocans est: et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei;