The Bible Software
bible.softwareDeuteronomiiDeuteronomii 32 › Deuteronomii 32:19

Deuteronomii 32:19

[Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est: quia provocaverunt eum filii sui et filiæ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when the LORD saw it, he abhorred them, because of the provoking of his sons, and of his daughters.

In Context

18Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui.]

20Et ait: Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum: generatio enim perversa est, et infideles filii. + 32.20 Et ait: Abscondam, etc. Nihil gravius est quam visione Dei privari; unde: Ne projicias me a facie tua Psal. 50.. Item: Ne avertas faciem tuam, etc. Psal. 88. Ipsi me provocaverunt, etc. Quasi: sicut irritaverunt me multitudinem falsorum deorum colendo, et me reprobando, sic irritabo eos in multitudinem gentium assumendo illos et reprobando. Et ego provocabo, etc. Tradendo eos gentibus, qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei. Similiter Christiani, qui deserta veritate ad errores declinant, malignis spiritibus traduntur, qui dignitatem angelicam perdiderunt. Qui bene gens stulta dicuntur, justitiam odientes, iniquitatem amantes.

Read all of Deuteronomii 32

Cross References

Judges 2:14Iratusque Dominus contra Israël, tradidit eos in manus diripientium: qui ceperunt eos, et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum: nec potuerunt resistere adversariis suis, + 2.14 Iratusque Dominus. ORIG., hom. 2 in Jud. Cum quis Deo servit, etc., usque ad ne diabolo tradamur.

Psalms 10:3Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde: + 10.3 In obscuro. CASS. In simplici sensu degentes, vel in suis ambiguis sententiis, non quod Scriptura ad hoc valeat, sed quia: 1

Psalms 82:6Quoniam cogitaverunt unanimiter; simul adversum te testamentum disposuerunt: + 82.6 Testamentum disposuerunt. AUG. Testamentum, quippe in Scripturis non illud solum dicitur, quod non valet, nisi testatore mortuo, sed etiam omne pactum, et placitum quod inter vivos valet, testamentum vocatur, sicut Laban et Jacob testamentum fecerunt. Ita et mali inter se quasi pactum fecerunt, quod unanimiter bonos persequerentur. 1

Isaiah 1:2[Audite, cæli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi; ipsi autem spreverunt me. + 1.2 Audite, cœli, etc. ID., ibid. Supra quis Propheta, etc., usque ad cum hoc potestatis Dei sit, nec terrenæ intelligentiæ. Dominus locutus est. ID., ibid. Non vobis, sed mihi, ut quod in spiritu audivi referam vobis, qui ipsum audire non meremini. Filios enutrivi. ID., ibid. Quod dicit: Ego eos adoptavi in filios, etc., usque ad unde: Dedit eis potestatem filios Dei fieri.

Jeremiah 44:21Numquid non sacrificium quod sacrificastis in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem, vos et patres vestri, reges vestri, et principes vestri, et populus terræ, horum recordatus est Dominus, et ascendit super cor ejus?

Amos 3:2Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terræ; idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 32:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 32:18Deuteronomii 32Deuteronomii 32:20 →