Deuteronomy 32:40
Levabo ad cælum manum meam, et dicam: Vivo ego in æternum. + 32.40 Levabo. Alia editio: Tollam in cœlum manum meam, et jurabo pre dexteram meam, et dicam: Vivo ego in æternum. In cœlum manum Dei levare, vel attollere, est potentiam æternitatis suæ super omnia excellentem ostendere. Jurare per dexteram, id est per Filium, qui est dextera Patris, est promissa ipsius in conspectu hominum confirmare et æternitatem suam credentibus sibi per Evangelium revelare, quia potestas ejus, potestas æterna Dan. 7..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For I lift up my hand to heaven, and say, I live for ever.
In Context
Cross References
Exodus 6:8et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob: daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus.
Numbers 14:28Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus: sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis.
Jeremiah 4:2Et jurabis: Vivit Dominus in veritate, et in judicio, et in justitia: et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt. + 4.2 Et jurabis, vivit, etc. ID. In suggillationem, scilicet mortuorum deorum, per quos jurat omnis idololatra. Novate. ID. Eradicando vepres et sentes, etc., usque ad non potest animus ærumnis mundi plenus semen Dei suscipere et fructum facere. Circumcidimini. ID. Viro Juda et habitatoribus Jerusalem præcipitur, ut deserant occidentem litteram, et sequantur vivificantem spiritum. Ne forte. ID. Monet et prædicit, ne facere compellatur quæ in Ninivitis probamus, quibus est prædicta sententia, ut imminentem furorem declinarent pœnitentia.
Hebrews 6:17In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis hæredibus, immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum: + 6.17 In quo abundantius volens. Quasi diceret: Si autem homini, qui mendax est, per juramentum creditur, quanto magis Deo credendum est, qui mentiri non potest?