Hebrews 6:17
In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis hæredibus, immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum: + 6.17 In quo abundantius volens. Quasi diceret: Si autem homini, qui mendax est, per juramentum creditur, quanto magis Deo credendum est, qui mentiri non potest?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 22:11jusjurandum erit in medio, quod non extenderit manum ad rem proximi sui: suscipietque dominus juramentum, et ille reddere non cogetur.
Psalms 33:11Divites eguerunt, et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. + 33.11 Divites eguerunt et esurierunt. CASS. Quia fidem non habent. Esurierunt, quia corpore Domini non satiantur. Quid enim habent, qui Deum non habent? Vel, divites eguerunt, id est, carebunt summo bono, licet esuriant, id est, desiderent. Sed toto studio quærentes sine imminutione habebunt bonum, quod est omne bonum. 1
Psalms 110:4Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus. + 110.4 Memoriam fecit. ID. Secundo dicit fideles copioso munere satiatos, promittens adventum Domini, ut hæreditas avide quæratur. AUG. Memoriam fecit mirabilium suorum. Hunc humilians et hunc exaltans, etc., usque ad quid in futura glorificatus accipiet? 1
Song of Solomon 5:1[Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Sponsus Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis; comedi favum cum melle meo; bibi vinum meum cum lacte meo; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi. + 5.1 Veniat dilectus. Qui promisit se futurum mecum usque ad consummationem sæculi, modo cum magis indigeo majori gratia, me visitet. Veniat dilectus. Audiens Ecclesia se tentationibus probandam, provisioni dilecti non contradicit: sed ne superetur, auxilium illius quærit, qui non patitur nos tentari supra id quod possumus. I Cor. 10. Vel, potest ex voce perfectorum sic intelligi. Veniat dilectus. Quasi: Sicut eum semper diligimus, ei et servire curamus: sic ipse in tentationibus non sinat nos usque ad defectum concuti, sed jam reddet nobis mercedem piæ devotionis. Veni in hortum. Sponsus desiderio Ecclesiæ respondens, eadem quæ petebantur, se jam fecisse testatur: unde extranei multum in amorem ipsius possunt accendi. Veni, errantes corrigendo, infirmos sublevando, bona agentes confirmando, maturos mecum in requie collocando. Messui. Quadam falce mortis ab hac vita præcidi, et in cellaria beatitudinis perduxi. Comedi favum. Per favum, qui in Scripturis dulcedinem spiritualis intelligentiæ quærunt, et aliis dilucidant; per mel, qui epulas divini verbi sibi appositas libenter gustant, et his insatiabiliter vesci desiderant; per vinum, fortes cœlestium prædicatores; per lac, infirmi adhuc auditores, qui licet diversis studiorum modis discrepent, una tamen supernæ retributionis spe communes, supernus arbiter approbat. Comedite, amici. Non solum ipse piis electorum actibus delectatur: sed etiam hortatur fideles ad congaudendum super tali convivio, ut amplius inter se mutuam dilectionis curam exhibeant, et minores quod in majoribus viderint, memoriter imitari satagant. Inebriamini, charissimi. GREG. Post potum gaudii, ipsas virtutes bonorum retractando, torporem mentis discutite, et ad amorem æternorum accensi, temporales pœnas non sentiatis; sicut ebrius, qui obliviscitur omnium temporalium; comedit, nec satiatur: qui epulas Scripturarum didicit, justorum exempla novit, nec tamen vitam correxit; bibit, et non inebriatur, qui præcepta vitæ lætabundus audit, sed ad implenda piger remanet.
Isaiah 14:26Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram; et hæc est manus extenta super universas gentes. + 14.26 Hoc consilium, id est, auferatur jugum ejus, etc., usque ad generaliter ad orbem terrarum pertinere.
Isaiah 54:9Sicut in diebus Noë istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram; sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te. + 54.9 Sicut in diebus Nœ, etc. Ut credat sanctorum congregatio misericordiam Domini sempiternam, et ad punctum esse desertos, ut amici Dei fœdere æterno fiant: majorum ponit exempla.