bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 33 › Deuteronomii 33:18
Deuteronomii 33:18
Et Zabulon ait: [Lætare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar in tabernaculis tuis. + 33.18 Et Zabulon. Zabulon et Issachar in Galilæa passionem acceperunt, ubi Christus maxime docuit, unde apostolos elegit. Per eos ergo apostoli designantur, et eis in exitu lætitia promittitur, quia exeuntes de finibus suis populum gentium Christo subjugaverunt, et in tabernaculis pro conversione Judæorum, de quibus et ipsi electi sunt. Pro utroque ergo populo, præsens eis lætitia promittitur, et futura: quia in præsenti de conversione eorum gavisi sunt, et in cœlestibus æterna lætitia remunerati. In tabernaculis, Judæorum, unde: Dilatet Deus Japhet, et habitet in tabernaculis Sem Gen. 9.: quia in ecclesiis de Judæis habitat latitudo minoris populi per unitatem fidei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And of Zebulun he said, Rejoice, Zebulun, in thy going out; and, Issachar, in thy tents.
In Context
17Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, cornua rhinocerotis cornua illius: in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ. Hæ sunt multitudines Ephraim: et hæc millia Manasse.] + 33.17 Cornua. Joseph comparat cornibus rhinocerotis, significans Ephraim habiturum principatum inter decem tribus, in quibus regnavit Jeroboam de tribu Ephraim in tempore Roboam filii Salomonis. Cornua rhinocerotis. Cornua crucis significat, de quibus ait Habacuc: Ibi abscondita est fortitudo ejus Habac. 3.. Per infirmitatem namque carnis quasi aries illusorum spinis coronatur, his cornibus hæsit, sed passionis incomparabili fortitudine unicornis exstitit mortis victor, et ejus qui habebat mortis imperium, unde: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus I Cor. 1. Ventilabit. Prædicatione crucis discernens paleas a frumento: verbum enim crucis pereuntibus stultitia. Gentes. Postula a me, et dabo tibi gentes, etc. Psal. 2. De hæreditate enim veri Joseph quæ est terra inclyta hæc omnia dicuntur, de cujus cultoribus ex utroque populo congregatis, sequitur: Hæ sunt multitudines Ephraim. Hæ duæ tribus ex Joseph, non in se, sed in parente benedicuntur. Filios significant utriusque populi, qui in Christo benedicuntur secundum illud: In semine tuo benedicentur omnes gentes Gen. 22.. Hos patriarcha Jacob Ephraim et Manassen cancellatis manibus in modum crucis benedicens, et primogenito minorem præferens, in fide crucis Christi benedicendos esse signavit, in minore ex gentibus fidelem populum in Christi gratia tempore minorem, sed fide majorem: ad quem Isrælitici populi gratia transivit, de cujus inæstimabili multitudine dicitur: Hæ sunt multitudines, etc., unde: Multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum Isa. 54.. Manasses primogeniti honore privatus, et tamen benedictus, est Judaicus populus, qui ex majore sui parte pro infidelitate reprobatus, in reliquis tamen benedictionem consecutus, unde: Cæcitas contingit ex parte in Isræl, etc. Rom. 2.
19Populos vocabunt ad montem: ibi immolabunt victimas justitiæ. Qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum.] + 33.19 Ad montem. Sion scilicet vel Jerusalem, vel contemplationem et virtutum altitudinem. Vocabunt. Justitiam tantum in fide Christi esse docentes. Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti Rom. 10.. In monte immolant victimas justitiæ, dum omnes qui ad Christum veniunt in quo construitur Ecclesia non ex operibus legis sed ex fide Christi justificari docent, secundum illud Justus autem ex fide vivit Habac. 1.. Sunt ergo veri Christiani victimæ justitiæ, quæ ab apostolis immolantur, dum terrena desideria mortificare docentur, ut spiritualia vivificentur; unde: Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis Rom. 8.. Ibi immolabunt. Non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam, quæ supra hunc montem posita est. Qui inundationem. Hæ tribus negotiationibus vacaverunt, de transmarinis regionibus mercimonia reportantes, et thesauros absconditos, argentum, scilicet aurum vel gemmas quasi lac sugent, id est, facile accipient. Qui inundationem maris. Gentium vocationem significat. Mare enim universum genus hominum significat; unde: Simile est regnum cœlorum sagenæ missæ in mari, et ex omni genere piscium congreganti Matth. 13.. Mare, mundus, sagena, doctrina, omne genus piscium, omnis sexus, ætas et conditio intelligitur. Maris ergo inundationem apostoli quasi lac suxerunt, quia confluentes ad doctrinam Evangelii turbas populorum in augmentum corporis Christi traxerunt. Absconditos. Novit Dominus qui sunt ejus I Tim. 2.. Multi enim sunt vocati, pauci, etc. Matth. 20. Arenæ, infidelium multitudo; thesauri, pretiosæ electorum animæ. Sic ergo suxerunt, ut ex auditoribus Evangelii alii quasi vasa in honorem thesauris regis transferrentur, alii quasi arenæ steriles et inutiles vacui remanerent.
Read all of Deuteronomii 33
Cross References
Joshua 19:11Ascenditque de mari et Merala, et pervenit in Debbaseth, usque ad torrentem qui est contra Jeconam.
This Verse In Other Editions
Study Deuteronomii 33:18