Deuteronomii 33:19
Populos vocabunt ad montem: ibi immolabunt victimas justitiæ. Qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum.] + 33.19 Ad montem. Sion scilicet vel Jerusalem, vel contemplationem et virtutum altitudinem. Vocabunt. Justitiam tantum in fide Christi esse docentes. Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti Rom. 10.. In monte immolant victimas justitiæ, dum omnes qui ad Christum veniunt in quo construitur Ecclesia non ex operibus legis sed ex fide Christi justificari docent, secundum illud Justus autem ex fide vivit Habac. 1.. Sunt ergo veri Christiani victimæ justitiæ, quæ ab apostolis immolantur, dum terrena desideria mortificare docentur, ut spiritualia vivificentur; unde: Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis Rom. 8.. Ibi immolabunt. Non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam, quæ supra hunc montem posita est. Qui inundationem. Hæ tribus negotiationibus vacaverunt, de transmarinis regionibus mercimonia reportantes, et thesauros absconditos, argentum, scilicet aurum vel gemmas quasi lac sugent, id est, facile accipient. Qui inundationem maris. Gentium vocationem significat. Mare enim universum genus hominum significat; unde: Simile est regnum cœlorum sagenæ missæ in mari, et ex omni genere piscium congreganti Matth. 13.. Mare, mundus, sagena, doctrina, omne genus piscium, omnis sexus, ætas et conditio intelligitur. Maris ergo inundationem apostoli quasi lac suxerunt, quia confluentes ad doctrinam Evangelii turbas populorum in augmentum corporis Christi traxerunt. Absconditos. Novit Dominus qui sunt ejus I Tim. 2.. Multi enim sunt vocati, pauci, etc. Matth. 20. Arenæ, infidelium multitudo; thesauri, pretiosæ electorum animæ. Sic ergo suxerunt, ut ex auditoribus Evangelii alii quasi vasa in honorem thesauris regis transferrentur, alii quasi arenæ steriles et inutiles vacui remanerent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 15:17Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine: sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ. + 15.17 Introduces eos et plantabis, etc. ORIG. Non vult nos Dominus in Ægypto plantare, nec in dejectis et humilibus locis, sed in monte hæreditatis suæ. De hac plantatione Propheta dicit psal. LXXIX: Vineam de Ægypto transtulisti, ejecisti gentes et plantasti eam: dux itineris fuisti in conspectu ejus, et plantasti radices ejus, et replevit terram. Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei. Advertis quomodo plantat Deus et ubi? Non plantat in vallibus, sed in montibus, in excelsis et in sublimibus locis. Quos enim educit de Ægypto, id est sæculo ad fidem, non vult iterum in humilibus locare, sed conversationem eorum sublimem esse, et in montibus habitare et in excelsis, non per terram repere. Non ultra vult vineam suam in humili dejectos habere fructus, sed palmites sursum duci, in alto locari, traduces fieri: et traduces non in humilibus arboribus, sed in excelsis et in altissimis cedris Dei, prophetis scilicet et apostolis: quibus si nos adjungamur, vitis quam transtulit Deus de Ægypto, et per ramos eorum nostri palmites diffundantur, et ipsis innexi traduces efficiamur charitatis ad invicem vinculis nexi, fructum plurimum afferemus. Nam omnis arbor quæ non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur Matth. 3.. Firmissimo habitaculo tuo, etc. ORIG. In præparata habitatione quam præparasti, Domine. Vide clementis bonitatem Domini: non vult te inducere ad laborem, non vult ut ipse facias tibi habitaculum; jam te ad præparatam inducet habitationem. Unde Joan. 4: Alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. Sanctuarium tuum, etc. ORIG. Sanctimonium tuum, Domine, etc. Sanctimonium dicitur tabernaculum Dei, vel templum, eo quod sanctificat accedentes. Hebr. IX hoc non dicitur manu hominum factum, sed manu Dei: propter te ergo Deus et plantat et ædificat; agricola efficitur et structor, ne tibi aliquid desit. Unde Apostolus I Cor. 3: Dei agricultura, Dei ædificatio estis. Quid est ergo hoc sanctimonium non manu hominum, sed Dei præparatum. Prov. 9: Sapientia ædificavit sibi domum, id est, carnem Christi, non manu hominis, id est, non opere humano: templum carnis ædificatur in Virgine, sed lapis sine manibus excisus crevit, et factus est mons magnus Dan. 2.: hoc est sanctimonium carnis assumptæ, et sine manibus et sine opere hominum de monte humanæ naturæ et substantia carnis excisum.
Psalms 4:5Irascimini, et nolite peccare; quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini. + 4.5 Irascimini. Si motus surgit animi qui non est in potestate, non ei consentiat ratio. CASS. Motus animi in potestate nostra non est, sed Dei gratia temperare possumus: quod ergo consuetudinis est, permittit; quod culpæ, prohibet. HIER. Hoc docet Apostolus: Sol non occidat super iracundiam vestram Ephes. 4., ut peccatum sit omnino vel leviter irasci: justitia autem, iram celeri pœnitudine mitigare. In cordibus vestris. AUG. De his quæ tractatis in corde, quem novit Deus: id est, de consensu; et de his quæ volvitis in cubili, id est delectatione carnis, in qua captiva versatur ratio, ut fera in cubili, Compungimini, per pœnitentiam; vel cubilia sunt cogitationes ferocium. CASS. Venialis est ira quæ non ducitur ad effectum. Diapsalma. Sacrificate. CASS. Deposito veteri homine, nos in sacrificium jubemur offerri, quia certi de bonis. AUG. Sacrificium justitiæ, spiritus contribulatus, ut se puniens mactet Deo: vel, opera justa post pœnitentiam quod notat diapsalma, ut de veteri vita transeatur ad novam, et sic sperate bona. Sed quia vix est qui diligat interiora bona, subdit: 1
Psalms 50:13Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. + 50.13 Ne projicias me a facie tua. CASS. A peccatis faciem averte, sed non me a facie tua, unde lumen et sanitas veniat. 1
Isaiah 2:3et ibunt populi multi, et dicent: Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. + 2.3 Domum. ID. Quod ideo dicitur, ut Vetus Testamentum suscipiamus, non secundum Manichæum aliam quam domum Dei Jacob quæramus. Vias suas, quas alii triverunt. Dominus quoque ascendens in montem docebat discipulos suos. Prius ergo discendæ viæ, post ambulandum in semitis. De Sion. HIER. Non de Sina petra, sed de monte Sion, in quo Jerusalem, in qua templum et religio Dei. Dominus quoque in templo docuit quod non oportuit Propheta mori extra Jerusalem. Lex et verbum. Sicut supra, verbum et legem simul posuit, ut principes audirent verbum, legem populus aure perciperet. Qui enim fecerit legem, perveniet ad verbum Dei; exibit lex de verbo quasi de fonte, ut alios irriget.
Isaiah 60:16et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis; et scies quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus, Fortis Jacob.