The Bible Software
bible.softwareDeuteronomiiDeuteronomii 33 › Deuteronomii 33:25

Deuteronomii 33:25

ferrum et æs calceamentum ejus. Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua. + 33.25 Sicut dies juventutis. Significat hanc tribum prosperitate et deliciis abundasse usque ad senectutem captivitatis. Sicut. Promittitur Ecclesiæ cruda viridisque senectus: ut sicut fortiter in principio omnes impetus evicit, ita eminente fine Antichristi furorem evincat, unde: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi Matth. 28.. Et alibi: Senectus mea in misericordia uberi Psalmus 91..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thy shoes shall be iron and brass; and as thy days, so shall thy strength be.

In Context

24Aser quoque ait: [Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum: + 33.24 Aser quoque ait: Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis. Aser beatus, Christus scilicet nostræ beatitudinis spes, cujus primitias nobis ostendit resurgens a mortuis. Hic est benedictus in filiis, quia credentes, per ejus gratiam renascentes, totum orbem ejus similitudine repleverunt, quibus dicitur: Credite in lucem, filii ut lucis sitis Joan. 12.. Ipsi afferunt fructum lucis in omni bonitate et justitia et veritate. Hoc autem factum est, quia fratribus suis, id est apostolis, quos de Judæa elegit, vera charitate complacuit, ut spretis figuris gauderent de veritate Evangelii, et quia digni essent pro nomine Jesu contumeliam pati. Et unde eis tanta charitatis abundantia, supponit, tingat in oleo pedem, etc. Et tingat in oleo pedem suum. Christus caput nostrum ascendens in cœlum, apostolos, scilicet pedes suos mundum prædicando circumituros in terra adhuc consistentes, oleo Spiritus sancti copiosissime unxit, ut nullo labore deficerent, sed immarcessibilis gaudii claritate pollerent. Incorruptibile quoque præbuit calceamenti munimentum de quo subditur: Ferrum et æs cal. GREG., lib. XXXIV Moral., cap. 5. Hoc de Ecclesia, etc., usque ad his calceamentis verum pascha celebrandum.

26Non est deus alius ut Deus rectissimi, ascensor cæli, auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes, + 33.26 Non est Deus. Supradicta admirans in laude Christi, qui hæc omnia fecit lætabundus erumpit. Ascensor cœli. Propria virtute ascendit, et quotidie Ecclesiam ad se trahit. Trahe me post te, curre in odorem unguentorum tuorum Cant. 1.. Nubes. Apostoli, qui pluunt verbis, coruscant miraculis: quos ascendens in cœlum misit ad prædicandum; unde: Vocem dederunt nubes Psal. 76., quæ scilicet nullo remorante discurrunt, non sua, sed Christi virtute signa et prodigia facientes, et quasi coruscationibus corda mortalium terrentes, unde: Bonum certamen certavi, cursum consummavi II Tim. 4..

Read all of Deuteronomii 33

Cross References

Deuteronomy 8:9ubi absque ulla penuria comedes panem tuum, et rerum omnium abundantia perfrueris: cujus lapides ferrum sunt, et de montibus ejus æris metalla fodiuntur:

Joshua 14:11sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum: illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat, tam ad bellandum quam ad gradiendum. + 14.11 Sic valens. Sanctus enim similiter valet, et in præsentibus, et in præteritis; et in novis, et in veteribus; in Evangeliis et in lege. Hoc ergo est quod dicit valere se sub Jesu, sicut tunc cum Moyse, quia in utriusque Testamenti mysteriis cor vigilans valet.

Psalms 138:3Intellexisti cogitationes meas de longe; semitam meam et funiculum meum investigasti: + 138.3 Intellexisti. CASS. Præscientia deitatis hic ostenditur, etc., usque ad quia homo assumptus divinæ substantiæ non potest æquari. De longe. AUG. Cum adhuc in peregrinatione sum, antequam ad patriam veniam, ut filio minori redeunti occurit pater, quia intellexit ejus cogitationes de longinquo, quia apud se dixerat egestare confectus: Surgam et ibo ad patrem meum. Semitam meam, scilicet malam, qua ivi, patrem deserens. Et funiculum. Alias limitem, quousque perveni: longe quidem ieram, sed tu ibi. Ut deprehensus fugitivus loquitur, sequente se vindicta Dei. 1

Isaiah 40:31qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ: current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.] + 40.31 Mutabunt. Ut sint fortes in Deo, fient debiles mundo, et post mortem carnis fient immortales. Sicut aquilæ. Sicut aquila secundum physicos, alliso ad silicem rostro, vetustate nimia aduncato innovatur, sic qui vetustatem peccati per petram, quæ est Christus, mortificant, mortui mundo innovantur Deo, unde: Renovabitur ut aquilæ juventus tua Psal. 102..

Luke 15:22Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus: + 15.22 Cito proferte, etc. Stola prima, vestis innocentiæ, in qua primus homo conditus, sed post culpam se nudum novit, et pellicium, id est mortale sumpsit indumentum. Annulum. Id est signaculum fidei, quo signantur promissa in cordibus credentium. In manu. Id est operatione: ut per opera fides clarescat, et per fidem opera firmentur. Et calceamenta. Id est exempla priorum munite in officio prædicandi, ut et opus ornetur bene vivendo, et cursus ad æterna præparando.

2 Corinthians 12:9et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. + 12.9 Dixit mihi. Per inspirationem, vel per angelum. Nam virtus in infirmitate perficitur. Perfectio virtutum est, quæ habet infirmitatem contrariam, cum qua legitime certet: et ideo gloriabor in infirmitatibus, non invitus, sed libens.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 33:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 33:24Deuteronomii 33Deuteronomii 33:26 →