The Bible Software
bible.softwareDeuteronomiiDeuteronomii 33 › Deuteronomii 33:24

Deuteronomii 33:24

Aser quoque ait: [Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum: + 33.24 Aser quoque ait: Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis. Aser beatus, Christus scilicet nostræ beatitudinis spes, cujus primitias nobis ostendit resurgens a mortuis. Hic est benedictus in filiis, quia credentes, per ejus gratiam renascentes, totum orbem ejus similitudine repleverunt, quibus dicitur: Credite in lucem, filii ut lucis sitis Joan. 12.. Ipsi afferunt fructum lucis in omni bonitate et justitia et veritate. Hoc autem factum est, quia fratribus suis, id est apostolis, quos de Judæa elegit, vera charitate complacuit, ut spretis figuris gauderent de veritate Evangelii, et quia digni essent pro nomine Jesu contumeliam pati. Et unde eis tanta charitatis abundantia, supponit, tingat in oleo pedem, etc. Et tingat in oleo pedem suum. Christus caput nostrum ascendens in cœlum, apostolos, scilicet pedes suos mundum prædicando circumituros in terra adhuc consistentes, oleo Spiritus sancti copiosissime unxit, ut nullo labore deficerent, sed immarcessibilis gaudii claritate pollerent. Incorruptibile quoque præbuit calceamenti munimentum de quo subditur: Ferrum et æs cal. GREG., lib. XXXIV Moral., cap. 5. Hoc de Ecclesia, etc., usque ad his calceamentis verum pascha celebrandum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And of Asher he said, Let Asher be blessed with children; let him be acceptable to his brethren, and let him dip his foot in oil.

In Context

23Et Nephthali dixit: [Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini: mare et meridiem possidebit.]

25ferrum et æs calceamentum ejus. Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua. + 33.25 Sicut dies juventutis. Significat hanc tribum prosperitate et deliciis abundasse usque ad senectutem captivitatis. Sicut. Promittitur Ecclesiæ cruda viridisque senectus: ut sicut fortiter in principio omnes impetus evicit, ita eminente fine Antichristi furorem evincat, unde: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi Matth. 28.. Et alibi: Senectus mea in misericordia uberi Psalmus 91..

Read all of Deuteronomii 33

Cross References

Genesis 49:20Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.

Joshua 19:31Hæc est possessio filiorum Aser per cognationes suas, urbesque et viculi earum.

Psalms 128:6Fiant sicut fœnum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit: + 128.6 Matutina. ID. Speret vigilia matutina, qui non aliud a Deo quam immortalitatem speret. A custodia matutina, etc., usque ad inde in lege caput et cauda hostiæ Domino offerebantur. Speret Isræl in Domino. CASS. Secunda pars, ubi læta conclusio: Securus de se, prædicat, ut semper sperent in Domino. Quasi sicut anima speravit, similiter speret Isræl. 1

Acts 7:10et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus, et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Ægypti: et constituit eum præpositum super Ægyptum, et super omnem domum suam.

Romans 15:31ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judæa, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis, + 15.31 Accepta. Ut illi intellecta charitate illius erga se, cum illo unanimes Deo gratias agant. Magnus enim profectus est ei, cujus ministerio multi facti læti Deum laudant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 33:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 33:23Deuteronomii 33Deuteronomii 33:25 →