Deuteronomii 33:27
habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet a facie tua inimicum, dicetque: Conterere. + 33.27 Habitaculum ejus sursum, etc. Corpus a mortuis suscitatum in Patris dextera collocatum, de quo dicitur: Solvite templum hoc Joan. 2.. Brachia. Virtus scilicet passionis, quæ omnes defendit, quam in cruce extensis brachiis accepit. Subter brachia. Scilicet hæc brachia contra verum Amalec dimicantes defendunt: nec sicut Moysi lassitudine gravantur, sed indefessa virtute sublevant, donec veram consequantur victoriam. Veneremur ergo in supernis primitias nostræ resurrectionis, in infimis sacramentum nostræ redemptionis, ut et ipsi, debellato adversario, immortalitatis gloriam consequamur, de quo vero Isræli promittitur: Ejiciet a facie tua inimicum. Et solus. Suo scilicet more et suis legibus vivens, unde Balaam: Populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur Num. 23..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 49:24Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob: inde pastor egressus est, lapis Israël.
Deuteronomy 7:2tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis fœdus, nec misereberis earum,
Joshua 24:18Et ejecit universas gentes, Amorrhæum habitatorem terræ quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino, quia ipse est Deus noster.
Psalms 18:2[Cæli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. + 18.2 Cœli enarrant. Ibid. Primo, loquens de incarnatione, commendat prædicationem novæ legis. AUG. Cœli, apostoli, de gloria Christi in qua Patris æqualis. CASS. Vel cœli, qui stellam miserunt. Gloriam. Ibid.: Quod Deus gratis peccata dimittat. Opera. AUG. Quæ secundum hominem, etc., usque ad et ipsi eidem facti nox, tenebrosis scientiam quæ de humanis. CASS. Et hoc tam mirifice, quod in omnibus linguis; et tam late, quod in omni parte ambitus terræ. 1
Psalms 36:7Subditus esto Domino, et ora eum. Noli æmulari in eo qui prosperatur in via sua; in homine faciente injustitias. 1
Psalms 46:7Psallite Deo nostro, psallite; psallite regi nostro, psallite: + 46.7 Psallite. CASS. Operibus laudate: valde est salutare quod tam crebro repetitur, quia Deus est qui creat, et rex creata gubernans. 1