The Bible Software
bible.softwareDeuteronomiiDeuteronomii 33 › Deuteronomii 33:4

Deuteronomii 33:4

Legem præcepit nobis Moyses, hæreditatem multitudinis Jacob. + 33.4 Hæreditatem. Quia hæc est utilitas legis, hæreditas Abrahæ promissa: Si volueritis et audieritis, me bona terræ comedetis. Erit apud rectissimum, etc. Jacob, ab angelo benedictus, Isræl vocatus est, id est rectus Dei; et Judæus ad fidem conversus ab eo post resurrectionem benedictus, cui in passione prævaluit, ob justitiæ professionem rectissimus appellatur. Unde: Audi, Jacob, serve meus, et rectissime, quem elegi, etc. Isa. 49.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Moses commanded us a law, even the inheritance of the congregation of Jacob.

In Context

3Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt: et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius. + 33.3 Dilexit. Unde: Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat, etc. Joan. 15.. Omnes. Sine personæ acceptione; unde: Qui timet Deum et operatur justitiam, acceptus est illi Act. 10.. Omnes sancti. Sanctificati scilicet in nomine ejus qui audierunt: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum, etc. Lev. 19.. In manu. Id est potentia, qua proteguntur. Unde: Non rapiet quisquam de manu mea, etc. Joan. 10.. Hi per charitatem sunt unum regnum in manu Domini; unde Isaias: Et eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui Isa. 62.. Et qui appropinquant, etc. Quasi: Non contristentur qui Christum in carne docentem non audierunt, quasi ab hominibus decipiantur. Per os sanctorum loquitur Christus, per pedes doctrina capitis auditur; unde: Qui vos audit, me audit, etc. Luc. 10. Vel illi appropinquant pedibus ejus ad capiendam doctrinam, qui spirituali desiderio flagrantes, evangelicis et apostolicis Scripturis die noctuque invigilant. Sed quia hæc de Novo Testamento dicta sunt, sequitur quorum voce Moyses loquitur de veteri lege dicens: Legem præcepit nobis, etc.

5Erit apud rectissimum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israël. + 33.5 Rex. Christus. Ego autem constitutus sum rex ab eo, ut scilicet faciat regnum et potestatem, qui est rex et potestas prima. Cum tribubus Isræl. De quibus primitiva Ecclesia. Bene prius principes, deinde tribus congregandæ dicuntur, quia primi apostoli, et per eos crediderunt alii.

Read all of Deuteronomii 33

Cross References

Deuteronomy 9:26et orans dixi: Domine Deus, ne disperdas populum tuum, et hæreditatem tuam, quam redemisti in magnitudine tua, quos eduxisti de Ægypto in manu forti.

John 1:17quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. + 1.17 Per Moysen. Per Moysen servum prænuntiatio, per Dominum Jesum salutis impletio.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 33:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 33:3Deuteronomii 33Deuteronomii 33:5 →