Deuteronomii 33:5
Erit apud rectissimum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israël. + 33.5 Rex. Christus. Ego autem constitutus sum rex ab eo, ut scilicet faciat regnum et potestatem, qui est rex et potestas prima. Cum tribubus Isræl. De quibus primitiva Ecclesia. Bene prius principes, deinde tribus congregandæ dicuntur, quia primi apostoli, et per eos crediderunt alii.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 36:31Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël, fuerunt hi: + 36.31 Reges autem. Sciendum quod non omnes reges commemorat qui fuerunt antequam haberent reges filii Ismæl, quorum primus Saul, sed hos omnes tantum qui regnaverunt antequam moreretur Moses. Reges autem. Secundum tempus quo vivebat scriptor commemorat, cum autem Seir, qui istos genuit, ibi habitaret, nondum veniente Esau in terram illam, ab eo vocabatur terra Edom. AUG., Q. in Gen., t. 3 Non mirum quod numerantibus ab Abraham per Esau patrem gentis Edom, etc., usque ad in illo enim ordine ubi plures numerantur, citius mortui sunt, quam hic ubi pauciores. Husan. HIER. Quem quidam suspicantur esse Job, ut in fine voluminis ipsius additum est; sed Hebræi asserunt eum de stirpe Nachor generatum, ut jam supra dictum est.
Exodus 18:16cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judicem inter eos, et ostendam præcepta Dei, et leges ejus. + 18.16 Ostendam præcepta, etc. ID., quæst. 67. Quæri potest quomodo hic Moyses dixit, etc., usque ad juste judicare non posset.
Numbers 16:13Numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra, quæ lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris nostri?
Deuteronomy 32:15[Incrassatus est dilectus, et recalcitravit: incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo. + 32.15 Incrassatus est dilectus, etc. Sicut Judæi incrassati beneficiis, idololatræ facti sunt: sic quidam Christiani acceptum mysterium corporis et sanguinis Domini in perditionem sibi convertunt.
Judges 8:22Dixeruntque omnes viri Israël ad Gedeon: Dominare nostri tu, et filius tuus, et filius filii tui: quia liberasti nos de manu Madian.
Judges 17:6In diebus illis non erat rex in Israël, sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.