bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 34 › Deuteronomii 34:6
Deuteronomii 34:6
et sepelivit eum in valle terræ Moab contra Phogor: et non cognovit homo sepulchrum ejus usque in præsentem diem. + 34.6 In valle. In monte mortuus est, in valle sepultus est, quia lex tempore suo gloriosa fuit: sed comparata Evangelio abscondita videtur et humilis; unde: Dedi eis præcepta non bona. Et non cognovit homo. Judæi autumant hoc factum, ne Judæi semper ad idololatriam proni mortuum colerent tanquam Deum; sed secundum allegoriam tempus et modum finiendi legis in sola Dei præscientia significat esse abscondita, nec profunditatem sapientiæ Dei, vel secretum consilii alicui patere, quia incomprehensibilia judicia ejus, et investigabiles viæ ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he buried him in a valley in the land of Moab, over against Beth-peor: but no man knoweth of his sepulchre unto this day.
In Context
5Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino: + 34.5 Mortuusque est ibi, etc. Nulli electorum parcit, et minima quoque peccata ulciscitur Deus etiam in amicis; unde: Moyses et Aaron sacerdotibus ejus, et addidit: Propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum. Lege scilicet finita, quæ servivit Domino in tempore suo, urbs destructa et altare, nusquam sacrificia, nusquam libamina, nusquam sacerdos vel pontifex.
7Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est: non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt. + 34.7 Moyses centum et viginti annorum. Si ab uno per naturalem ordinem usque ad quindecim singulorum numerorum summas conjunxeris, unum scilicet et duo et tria, et deinceps, centum et viginti fiunt. Quindenarius vero ex septem et octo conficitur, septem ad sabbatum refertur, octo ad circumcisionem, quia octava die circumcidebatur puer. Si vero ad Novum Testamentum respicias, habes septem dona Spiritus sancti, et in octavo resurrectionem Christi, centum et viginti ergo eos significant qui vel in Veteri Testamento Legis et Evangelii præcepta implere student. Moyses centum et viginti annorum. Hoc significat tam eum quam cæteros patres Veteris Testamenti post perfectionem mandatorum Dei, quæ est in duobus præceptis charitatis, per gratiam Christi et sanguinis redemptionem, æternæ quieti et futuræ vitæ aptos esse; quorum oculus non caligavit, piæ scilicet intentionis intuitus nubilo non fuit obscuratus, nec dentes malitiæ moti, quia non est perturbatus tempestate vitiorum, ordo discretionis eorum centum et viginti sunt anni legislatoris quo numero confirmata est altitudo Salomonici templi. Primitiva quoque Ecclesia post passionem et resurrectionem, Dominique ascensionem hoc numero virorum gratiam Spiritus sancti accepit. Quindecim namque qui ex septem et octo constant, futuram vitam significant quæ nunc geritur in sabbato animarum et perficietur in resurrectione corporum. In trigonum quoque quindenarius ductus, id est cum partibus suis adnumeratus, efficit centum et viginti. Apte ergo centenario et vicenario electorum beatitudo in futura vita signatur, et tertium domus Dei cœnaculum consummatur, quia post fidelium labores, post requiem animarum plena Ecclesiæ felicitas in resurrectionis gloria complebitur.
Read all of Deuteronomii 34
Cross References
Deuteronomy 4:46trans Jordanem in valle contra fanum Phogor in terra Sehon regis Amorrhæi, qui habitavit in Hesebon, quem percussit Moyses. Filii quoque Israël egressi ex Ægypto
This Verse In Other Editions
Study Deuteronomii 34:6