Deuteronomii 34:7
Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est: non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt. + 34.7 Moyses centum et viginti annorum. Si ab uno per naturalem ordinem usque ad quindecim singulorum numerorum summas conjunxeris, unum scilicet et duo et tria, et deinceps, centum et viginti fiunt. Quindenarius vero ex septem et octo conficitur, septem ad sabbatum refertur, octo ad circumcisionem, quia octava die circumcidebatur puer. Si vero ad Novum Testamentum respicias, habes septem dona Spiritus sancti, et in octavo resurrectionem Christi, centum et viginti ergo eos significant qui vel in Veteri Testamento Legis et Evangelii præcepta implere student. Moyses centum et viginti annorum. Hoc significat tam eum quam cæteros patres Veteris Testamenti post perfectionem mandatorum Dei, quæ est in duobus præceptis charitatis, per gratiam Christi et sanguinis redemptionem, æternæ quieti et futuræ vitæ aptos esse; quorum oculus non caligavit, piæ scilicet intentionis intuitus nubilo non fuit obscuratus, nec dentes malitiæ moti, quia non est perturbatus tempestate vitiorum, ordo discretionis eorum centum et viginti sunt anni legislatoris quo numero confirmata est altitudo Salomonici templi. Primitiva quoque Ecclesia post passionem et resurrectionem, Dominique ascensionem hoc numero virorum gratiam Spiritus sancti accepit. Quindecim namque qui ex septem et octo constant, futuram vitam significant quæ nunc geritur in sabbato animarum et perficietur in resurrectione corporum. In trigonum quoque quindenarius ductus, id est cum partibus suis adnumeratus, efficit centum et viginti. Apte ergo centenario et vicenario electorum beatitudo in futura vita signatur, et tertium domus Dei cœnaculum consummatur, quia post fidelium labores, post requiem animarum plena Ecclesiæ felicitas in resurrectionis gloria complebitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 27:1Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi? Qui respondit: Adsum. + 27.1 Senuit autem Isaac, etc. HIPP. mart., ex Hieron., epist. ad Damasum, tom. 1 Mystice. Isaac portat imaginem Dei Patris, Rebecca Spiritus sancti, Esau populi prioris et zabuli, Jacob Ecclesiæ et Christi. Senectus Isaac, consummationem mundi; oculi caligantes periisse fidem de mundo, et religionis lumen neglectum esse, significant. Quia filius major vocatur, acceptio est legis Judæorum. Quia escas ejus et capturam dilexit pater: homines sunt ab errore salvati, quos per doctrinam justus quisque venatur. Sermo Dei, repromissionis benedictio, et spes regni futuri, in quo cum Christo sunt regnaturi, et verum sabbatum celebraturi. Rebecca plena Spiritu sancto, sciens quod audisset antequam pareret, quia major serviet minori: hæc formam gerit Spiritus sancti, quæ quod futurum esse noverat in Christo, ante meditabatur in Jacob, loquitur ad filium minorem. Vade ad gregem et affer mihi duos hædos optimos; præfigurans carneum Salvatoris adventum, in quo eos liberaret qui peccatis tenebantur obnoxii. Hædi enim ubique peccatores significant. Duo afferri jubentur, ut duorum populorum assumptio significetur. Teneri scilicet et humani, docibiles scilicet et innocentis animæ. Stola Esau est fides, id est Scripturæ Hebræorum quæ illis primo datæ sunt quibus populus gentilium postea indutus; pelles circumdatæ brachiis ejus, peccata utriusque populi, quæ Christus in extensione manuum cruci secum affixit: ipse enim in corpore suo, non sua, sed aliena peccata portabat.
Deuteronomy 31:2et dixit ad eos: Centum viginti annorum sum hodie; non possum ultra egredi et ingredi, præsertim cum et Dominus dixerit mihi: Non transibis Jordanem istum.
Joshua 14:11sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum: illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat, tam ad bellandum quam ad gradiendum. + 14.11 Sic valens. Sanctus enim similiter valet, et in præsentibus, et in præteritis; et in novis, et in veteribus; in Evangeliis et in lege. Hoc ergo est quod dicit valere se sub Jesu, sicut tunc cum Moyse, quia in utriusque Testamenti mysteriis cor vigilans valet.
Acts 7:30Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammæ rubi. + 7.30 In igne flammæ, etc. Ignis in rubo Spiritus sanctus, peccata populi quasi spinæ, quia ardor Spiritus sancti peccata illius populi non consumpsit qui densas nequitiæ spinas beneficiis Dei opposuit. RAB. Ideo forma ignis (quæ non est imitabilis) ostensa est illis, ne aliquam, etc., usque ad quam promptum homini calceamentum tollere.